Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 163


Notula doctrinalis.
Qui non potest aut non vult, ad titulum de impedimentis
ut sepe notavi recurrat.
3. Aus dem titel de remuneracionibus
ioculatorum.
De inventore cancionum.
Quanti nominis quanteve fame sit Bernardus eventator,
et quam gloriosas fecerit canciones et dulcisonas
invenerit melodías, multe orbis provincie recognoscunt.
Ipsum ergo magnificentie vestre duximus conmendandum,
liberalitatem vestram rogantes attentius ut eum ob
nostre amicitie interventum honorabilius remunerare
velitis, scientes nobis fuisse gratum plurimum et acceptum
quod vestre militie atque nuptiis voluit interesse.
De violatore.
Latorem presentium H qui violam scit tangere in
dulcore ad vos duximus destinandum, rogantes ut eum
remunerare nostre dilectionis intuitu debeatis.
De liratore vel symphonatore.
Litteras nostri sigilli munimine roboratas vestre duximus
amicitie destinandas, rogantes ut latori presencium E
remuneracionem vice nostra sicut expedit conferatis, scientes
quod hic novit cantare cum lira et tangere mirabiliter
simphoniam.
De zitharedo.
Ad vos hunc transmittimus citharedum, rogantes ut si
cordas iocunde fecerit consonare iocundum sibi premium
tribuatis.
De arpatore vel rotatore.
Virum curialem pariter et famosum, qui arpam vel
rottam super omnes in omnimoda varietate sonorum tangere
conprobatur, vestre nobilitati attencius conmendamus,
rogantes quatinus munus vestrum eius operi et sciencie
coequetur.

Torna all'inizio