Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 974


quod homo maius prae aliis animalibus habet, secundum proportionem sui corporis;
tum etiam propter qualitatem complexionis, a qua si in humidiorem recedatur,
propter complexionem aetatis invenietur superabundans humiditas, quae
praecipue impedit motum nervorum. Unde animalia siccae complexionis ut
caprae, nascuntur cum membris ad motum habilibus.
ARTICULUS 2
Utrum in statu innocentiae pueri mox nati,
fuissent perfecti in cognitione.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod pueri mox nati, perfecti in cognitione fuissent. Omnis enim virtus
cuius actus impeditur ex imperfectione corporis, est virtus materialis. Sed
intellectus non est actus corporis cuiusdam, ut Philosophus dicit.
Ergo naturaliter non impeditur a suo actu propter defectum corporis:
ergo videtur quod in statu integritatis naturae, pueri perfectam cognitionem
habuissent, etiam si defectum membrorum paterentur.
2. Si dicatur, quod intellectus impeditur per accidens ex impedimento corporis
inquantum indiget accipere a virtutibus corporalibus, contra. Quod superiores
vires ab inferioribus accipiant, videtur esse perversitas ordinis. Sed in primo
statu nulla deordinatio in partibus animae erat. Ergo intellectus non accipiebat
perfectionem suam ex viribus sensibilibus.
3. Praeterea, intellectus non indiget sensu nisi ad acquirendam scientiam; unde
qui privatur visu scientiam de coloribus retinet quam per visum accepit. Sed in
primo statu habitum scientiae homo habuisset immediate ex divina influentia, et
forte per ministerium Angelorum. Ergo ad intelligendum et sciendum in actu,
sensibus non indigebat; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, sensus puerorum in primo statu non fuissent imperfectiores quam
modo sint. Sed modo pueri perfecte possunt videre et audire, et sic de aliis. Ergo
et tunc: et ita per defectum sensibilium virium actus intellectus non impeditur.
5. Praeterea, perfectioris cognitionis secundum suam naturam aliis animalibus
est homo. Sed alia animalia mox nata habent cognitionem quarumdam rerum
quae prosunt eis vel nocent; unde agnus sequitur matrem, et fugit lupum. Ergo
multo fortius hoc homo secundum suam naturam habere debet: et ita videtur
quod defectus cognitionis qui est in pueris, non est naturalis, sed ex peccato
inductus: et ita videtur quod ante peccatum perfectam cognitionem habuissent.

Torna all'inizio