potest aliquod malum. Caeterum quicquid vult, indubitanter et potest
testante scriptura: Tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas
et cum magna reverentia disponis nos. Subest enim tibi, cum volueris,
posse .
Voluntas quippe Dei omnium rerum, sive visibilium, sive invisibilium
causa est, ut existant, adeo ut condita quaeque, antequam ad formarum
suarum visibiles procederent species, iam veraciter atque essentialiter viverent
in sui opificis voluntate. Quod factum est , ait Iohannes, in ipso vita
erat . Et idem in Apocalipsi viginti quattuor seniores dixisse testatur:
Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem,
quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt .
Prius dicitur, quia erant, et postmodum fuisse creata. Quia quae foris
expressa sunt per conditionem operis, iam intus erant in providentia et
consilio conditoris. Porro autem sicut voluntas Dei causa est, ut quae
necdum sunt condita, originaliter fiant, ita nichilominus efficax causa
est, ut quae sunt perdita, ad status sui ordinem redeant. Nunquid enim
voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus? Sed volo ut convertatur et
vivat .
Ut ergo ad id quod praelibatum est, sermo recurrat, quid praeiudicat
Deo suscitare posse virginem post ruinam? Nunquid idcirco non potest,
quia non vult, et idcirco non vult, quia malum est, sicut dictum est,
mentiri et peiurare et iniustum quid facere, Deum nec velle nec posse?
Sed absit, ut malum sit de violata virginem fieri, immo sicut malum est
virginem violari, ita violatam redire in virginem proculdubio bonum esset,
si divinae dispositionis ordo concederet, verbi gratia, hominem post lapsum
|
|