parabola: non enim dicit illam in tempore suo. Item Eccli.
XXI: Narratio fatui quasi sarcina in via; nam in labiis sensati
invenietur gratia. Os prudentis queritur in ecclesia, et verba illius
cogitabunt in cordibus suis. Nota quod dicit: Os prudentis queritur
in ecclesia, non «os hominis stulti». Cui convenit quod dicit
Micheas VI: Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non
ungeris oleo, et mustum et non bibes vinum. Quod est dicere: isti
ribaldi fratris Ghirardini Segalelli, qui se Apostolos appellant,
nullum premium accipient de sua predicatione, quia nesciunt
quid dicunt. Ideo dicit Scriptura Osee VIII: Ventum seminabunt
et turbinem metent. Et illud Osee X: Arastis impietatem, iniquitatem
messuistis.
De aliquibus, quorum petitiones exaudiuntur, et postea inde puniuntur.
Et nota quod, sicut filii Israel, qui petierunt carnes, fuerunt
exauditi et postea inde puniti, sicut dicit Propheta: Adhuc esce
eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos, sic,
quando petiverunt regem, exauditi fuerunt et postea inde puniti,
secundum quod Dominus dicit, Osee XIII: Dabo tibi regem in
furore meo et auferam in indignatione mea. De hac punitione tam
regis quam populi habetur I Reg. XXVIII, ubi dixit Samuel ad
Saul: Cras autem tu et filii tui mecum eritis (scilicet in numero
mortuorum, sicut ego sum, vel in inferno). Sed et castra Israel
tradet Dominus in manu Phylistiim. Qualiter autem hoc factum
sit, habetur in fine libri, ubi sic dicitur: Mortuus est ergo Saul
et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa
pariter. Habetur hoc I Reg. 31.
De tribus hominibus qui noluerunt sibi cavere, cum bene possent.
Et nota quod, sicut iuste punitus fuit Adam, quia noluit sibi
cavere, cum Dominus dixisset sibi: In quocumque die comederis ex
eo, morte morieris, Gen. II, sic iuste punitus fuit Saul, quia noluit
|
|