cives tunc capientes, omnes alios fugaverunt Mediolanenses 
itaque, quia transitum Adue imperatori se leviter 
prohibere posse putabant, postquam imperatorem et omnem 
eius exercitum Aduam tali virtute pertransisse cognoverunt et 
suos sic esse interfectos ac captos atque fugatos audierunt, valde 
pertimuerunt. Sed imperator cum omni suo exercitu ad castrum 
Tricii deambulans eumque graviter expugnans ipsum 
devicit ac cepit suosque Teutonicos milites intus pro ipso 
castro custodiendo posuit. 
Deinde Imperator die Iovis, qui tunc fuit pridie kalendarum 
Augusti, ad Lambrum in pratis de Castiraga veniens, 
ibi castrametatus est; tenueruntque castra exercitus 
eius spissa ab utraque parte Lambri a Castiragha usque ad 
Salarianum. Itaque Laudenses cum crucibus ibi ante imperatorem 
venientes pedibusque suis proicientes racionem 
de Mediolanensibus, qui eos ex propriis laribus expulerant 
omniaque eorum bona ipsis abstulerant, ab ipso imperatore 
exigerunt. Petieruntque etiam insuper ab eo, ut propter 
Deum et anime patris sui remissionem ac pro honore etiam
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |