Petrus Damiani: Epistulae

Pag 384


castellum, quod supereminet monasterio, deferentes super ipsum tintinabulum,
quod iuxta basilicam in excelso dependet, imposuerunt.
Hoc autem idcirco duximus describendum, ut unusquisque nostrum,
dum et ipsos pueros, qui peccare necdum noverunt, maligni hostis insidiis
subiacere considerat, ipse quoque quod patitur, aequanimiter ferat. Illatas
nempe a maligno hoste molestias cum quanta debent portare pacientia
peccatores, cum illorum aliquando fraudes et ipsi perferant innocentes?
Ergo frater ille quem dicimus in suis hortor tribulationibus gaudeat, et
temptationis impactae malleo animae suae purgari rubiginem fiducialiter
credat. Non enim est, ut ipse diabolus terrendo fingit, futurae damnationis
indicium, sed aeternae potius salutis augmentum.
Spiritus sanctus, qui est lumen aternum et remissio peccatorum, omnes
vos illuminet et absolvat, sedulamque mei memoriam in sanctis orationibus
vestris vos habere praecipiat.

120.


Torna all'inizio