5. Quod non ponantur in salutacione nomina pertinencia ad laudem
mittentis
Nomina autem pertinencia ad laudem mittentis non debent in
salutacione apponi, sed recipientis tantum, ut dominus vel magister,
domina vel magistra. Sordescit enim in ore propria laus omnis. Nomina
vero dignitatis vel officii cum simplici proprio nomine mittentis
addere convenienter poteris, ut talis potestas, vel episcopus, vel populanus,
et similia. Possunt eciam apponi tituli sui status, ut presbyter,
notarius sive iudex. Miles autem non consuescit apponi, nisi forte per
hoc videatur iactanciam demonstrare. Religiosi vero titulum sue religiositatis
apponunt, ut frater et soror.
6 . Cuius persona debet in salutacione preponi
Nota insuper: si minor scribit maiori, vel par pari, nomen recipientis
in salutacione preponitur. Si vero maior scribit minori, tamquam
misericordiam habens in ipsum, ut prelatus in subditos , debet se
racionabiliter in salutacione preponere. Papa enim prefert se in omnibus
huius mundi, cardinales se preponunt episcopis, episcopi minoribus
clericis. Similiter, imperator omnibus se prefert, nisi pape, reges se preponunt
minoribus seipsis, tyranni, duces, potestates, rectores
provinciarum vel locorum omnibus qui eis subiacent se eis preponunt.
Racionabiliter autem pater filio, magister discipulo, dominus servo se
preponere potest. Si vero miles scribat alicui populari, secundum parvitatem,
magnitudinem, et illius preposicionem et postposicionem, relinquo
pericie dictatoris.
7. In quo casu ponantur nomina scribencium
Sive autem preponatur, sive postponatur, nomen recipientis ponitur
semper in dativo casu cum sibi competentibus adiectivis. Nomen vero
mittentis in nominativo sine adiectivis, nisi forte significantibus humilitatem,
ut sunt servus fidelis, amicus fidus, et similia.
8. Uter doorum alteri dicat salutem vel aliud
Item nota quod maior minori et par pari dicit salutem, minor vero
maiori non, sed seipsum cum reverencia, vel cum recommendacione,
vel cum promptitudine serviendi. Et talis conveniencia subscripti discrecioni
eciam relinquitur diciatoris. Debes autem notare quod huiusmodi,
quod scilicet ponit salutem, potest autem consonum esse epistole,
ut, si de morte tractetur vel luctu, sic subscribi poterit: Salutem
et consolacionis remedia post lamentum. Si vero de gaudio, sic: Salutem
et semper in alacritatis iubilo reflorere. Aliquando, tamen, quod
talis consonancia interveniat non oportet, sicut si peto servicium ab
|
|