Stat similis: mox aucta suas incendia vires
Exercent magis atque magis: sic ille tumultus
Pectoris oppressus, stimulis agitantibus isdem
Fortior admotas rationis spernit habenas.
Ergo ubi vulnifico reverentia cessit amori,
Presentisque decus forme et damnosa voluptas
Absenti prelata duci est, capit ilicet eger
Consilium, factique viam deprendit inanem;
Et secum: «Quid lentus agis? Speciosa Hymeneus
Coniugia et letos blandus modo Iupiter annos
Obtulit ecce tibi. Satis est meminisse laborum.
Exul, inops, profugus, regno spoliatus avito,
Per mare, per terras, per mille pericula supplex
Regibus ac populis multos errasse per annos
Gaudeo: iam tempus fuerit fortasse quietis.
Nam si cunta brevis numerentur tristia vite,
Nullus erit toto te nunc annosior orbe.
En regnum Fortuna tuum, quo dulcius illo
Perfruerere diu, longo post tempore reddit
Depositumque refert. Hostem - qua nulla voluptas
Maior - habes vinctum, viteque et mortis in ipsum
Arbiter es, qui cara tibi tulit omnia solus.
Omnia nunc redeunt. Simul hic possessor iniquus
Regna gemens revomit, nitidisque simillima Nimphis
Femina preterea primo spoliata marito -
Bellorum sic iura volunt - occurrit et ardet,
Si liceat, sed multa timet sibi conscia sortis.
|
195
200
205
210
215
220
|