omnium, que ceperant, facere voluerunt. in prima igitur parte
supradictum vas smaragdinum assignaverunt. pro secunda
parte corpus civitatis cum omnibus rebus immobilibus posuerunt.
pro tercia parte totum thesaurum civitatis et omnia mobilia
statuerunt, ordinantes ut Ianuenses, qui in captione supradicte
civitatis fuerant principales, partem illam acciperent quam magis
vellent. reliquam partem haberet rex Balduinus. aliam partem
haberet totus alius exercitus. Ianuenses igitur, ceteris
alijs partibus ommissis, vas illud smaragdinum pro sua
parte acceperunt et Ianuam cum multo gaudio ipsum deportaverunt.
quod autem illud vas sit verissimus lapis smaragdinus
testantur omnes gemmarij, qui illud vident, dicentes
se nunquam vidisse tam preciosum smaragdinum. istud
etiam manifestum est per hoc quod apud Cesaream tanti precij
extimabatur, quod cum tota civitate, vel cum toto thesauro civitatis
fuit equaliter extimatum. quomodo enim verisimile est
quod supradictam lapidem smaragdinam ad valorem tocius
civitatis vel tocius thesauri civitatis pro una parte equaliter
posuissent, nisi eis pro certo constitisset quod verissimus
smaragdinus esset? est autem supradictus lapis smaragdinus
tanti fulgoris et tam mirabilis claritatis, quod omnes alij smaragdi
et ceteri lapides preciosi, iuxta illum positi, a suo fulgore deficiunt
et pre nimio illius splendore a sua claritate pallescunt. sicut
enim, adveniente luce solis, omnia celi luminaria obumbrantur,
|
|