AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod alii homines debitores mortis erant, et mors in
eis non fuit ex necessitate finis, sed ex necessitate culpae; non autem sic est in
Christo; et ideo non oportuit quod Christi resurrectio usque in finem mundi differretur.
Vel dicendum, quod illud quod est ultimum in operatione, oportet
esse primum in intentione; unde oportet quod resurrectionem, quam in fine
mundi consequemur, primo intendamus. Intentio autem et dirigitur et excitatur
et roboratur ex inspectione alicuius exemplaris, in quo finis secundum rem
praecedat; unde sicut intentio nostra qua intendimus in gloriam animae, excitatur
ex inspectione divinae gloriae, quae est exemplar nostrae futurae beatitudinis;
ita oportuit quod gloria resurrectionis in aliquo exemplari nobis proponeretur,
ad cuius conformitatem tenderemus; et hoc est resurrectio Christi: unde
dicitur Philip. 3, 21: «Reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori
claritatis suae».
Ad secundum dicendum, quod gaudium de resurrectione Christi movet ut exemplar
ex quo dirigimur in finem; non autem ita est de aliis sanctis; et ideo non
est simile de Christo et de illis.
Ad tertium dicendum, quod non solum oportebat quod per mortem fieret
redemptio; sed ad hoc quod redemptionis eius participes essemus, oportuit ut
veritas mortis nobis ostenderetur; et hoc non fuisset, si statim post mortem
resurrexisset.
Ad quartum dicendum, quod mortis aliorum hominum cognitio non est nobis
necessaria ad salutem, sicut fides de morte Christi; et ideo resurrectio non est
similis de ipso et de illis qui vivi invenientur in fine mundi.
Ad quintum dicendum, quod dies, ut in 1 lib., dist. 13, dictum est, diversis modis
accipitur. Aliquando enim pro die naturali, quae continet spatium viginti quatuor
horarum; unde includit diem et noctem; aliquando autem pro die artificiali:
et sic Christus fuit mortuus una die integra, scilicet die sabbati, et duabus
integris noctibus, scilicet praecedente diem sabbati, et sequenti, et adhuc plus
per quamdam partem sextae feriae; et sic loquitur Glossa Rom. 6.
Si autem loquamur de die naturali, sic accipiendo partem pro toto, fuit mortuus
tribus diebus et tribus noctibus. Illa enim pars diei passionis Christi a nona et
deinceps computatur pro tota die naturali cuius est pars: unde computatur pro
una die artificiali, et pro una nocte. Similiter nox post sabbatum computatur
pro tota die naturali sequente; et sic computatur pro una die, et una nocte artificiali:
quibus si coniungatur una dies integra, scilicet dies sabbati, et una nox
integra, scilicet nox praecedens; invenitur quod Christus fuit mortuus tribus
diebus et tribus noctibus.
Ad sextum dicendum, quod Christus creditur resurrexisse in crepusculo quando
adhuc est lux tenebris permixta; et ideo aliquando dicitur resurrexisse in die, et
aliquando in nocte.
|
|