Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 460


sed erranti, veritate cognita, indulgeri non debet. Et dixit: vinum
et sapiencia non possunt in eodem consistere, cum contraria
sint. Et dixit: egestas sensato est castrum quo se tuetur
a turpibus, et inscio est incessus per ea. Et dixit: que perduntur
a nescio non recurantur, et quod habet sapiens, quocumque
ierit, secum est. Et dixit: blandimini seu compescite
iram silencio. Et vituperavit eum ignorans; cui dixit unus ex
sociis: concede mihi licentiam ut te vindicem. Et respondit: sapiens
non est qui male operandi exhibet licentiam. Et dixit: iusticia
roborantur singula, et iniusticia infirmantur. Et dixit:
quicquid facias, scias certe quod occultari non potest quia, licet
lateat illud modico tempore, postmodum erit scitum. Et dixit:
bona fama est sensu melior, nam sensus consumitur, fama
durat. Sapiencia vero est opulencia que non perditur nec minuitur.
Et dixit: cave ab ebrietate quia sensus mero occupatus
similatur equo prostranti ascensorem et deinde liberius evaganti.
Et dixit: vides, si quem super tuis factis consulas, quomodo
ipse se gubernet in suis; nam si male in suis se habet, quomodo
in tuis bene, cum te minus apreciet quam se ipsum?
Et dixit: cave adversus leges, populo utiles, incedere. Et
dixit: male acquisitis diviciis eligibilior est paupertas. Et dixit:
homo absque scientia est sicut provincia absque rege. Et dixit:
decet regem ad sua servicia eligere quem, priusquam regnaret,
bonum et fidelem cognovit. Et dixit: qui reputat homines
omnes equaliter, amicos habere non potest. Et dixit discipulis
suis: committatis omnia vestr aDeo, nichil penitus excludentes.

Torna all'inizio