nimirum si prudentiam, qua callebat, in divinis studuisset exercere
mandatis, non cremaretur inter rabida ora serpentium, sed gauderet potius
inter agmina beatorum.
Unum plane contigit in nostris partibus de quodam carnaliter
sapiente, quod dignum non est silentio preterire. Phanensis quidam primarius
civitatis, Ugo nomine, ipsa nocte, quae peracta parasceve sacrosanctum
sabbatum dominicae sepulturae precedit, cum armis et armatis ingressus
aecclesiam, in qua divinis vacabatur officiis, perosum sibi violenter
hominem caepit ac vinculis crudeliter mancipavit. Quem quia nova presumpsit,
novo Deus omnipotens suplicio condempnavit. Nam cum sensum
mentis, in quantum michi videtur, integrum teneat, omnes eum
tanquam vesanum, exinanitum atque dementem conspuunt, abiciunt et
exprobrant. Halitum quippe eius iuxta querelam beati Iob uxor exhorret
eumque velut abrepticium nurus explodit, ad mensam sive colloquium
filius non admittit. Avertunt oculos famuli, dedignantur amici. Clientes,
milites, affines atque propinqui, episcopus etiam civitatis et, ut compendiose
cuncta complectar, omnis clerus et populus iam fere per duodennium
arbitrantur eum mentis inpotem et vesanum nullumque cum eo
tanquam energumeno dignantur habere consortium. Porro cum dives sit
et exuberans domus eius, fluunt pannos et inlotae vestes, horret inculta
cesaries, caput eius diuturni sudoris foetet iniuriam, corpus totum per
longam sordet incuriam.
Hic plane cum me adesse cognosceret, me concitus adiit, mala quae
patiebatur exposuit, querelam de suis sobrio sermone digessit, et quantum
|
|