Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 83


imperator videns et non putans eos tam fore dementes, quod,
licet hoc facere verbis minarentur, facto tamen adimplere auderent:
ex hoc solo, quod suos suspendere minati fuerunt, eos, qui
ex illorum parte fuerant, utrosque suspendi precepit. Cremenses
igitur, ut suos suspensos esse viderunt, imperatore cernente
ad ipsius dedecus atque iniuriam illos, quos ibi adduxerant,
utrosque suspenderunt. Imperator itaque ira commotus
statim iussit obsides atque alios, quos captos habebat, adduci.
Quibus deductis multas alias instar furcas, super quas omnes
suspenderentur, levari precepit. Episcopi vero et abbates
aliique etiam religiosissimi viri ad imperatorem venientes, ne
ipse, qui fons misericordie esse debebat, ad nequiciam et malignitatem
illorum, qui destructiones Dei et ipsius tunc disposuerant,
attenderet, valde deprecabantur. Imperator namque
eos audiens nec ex toto eis credere volens nec omnino eorum
consilium atque preces refutare disponens, tandem novem ex
ipsis, ut Cremenses ex hoc, quod fecerant, pro stultis et insipientibus
se haberent, videntibus illis suspendere fecit.
Reliquos autem vivos propter Deum et ipsos religiosos viros
vite donavit.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio