Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
fluviorum fauces tetri pallentisque coloris incolas et adversa  
infectos valitudine semper cernimus.  
Quid verbis immoror? Profecto non idem sunt. Sed quia fere  
eodem gignuntur modo et pro eisdem habentur opinione  
vulgata, a consueto alphabeti ordine non deviantes, Eo prestante  
qui undis imperat atque ventis in vicem tractabimus de  
ambobus et ab Acherusia palude, que plus ceteris profunditatis  
habere videtur, sumemus initium.  
  
ACHERUSIA Campanie palus est Phlegreis campis Cumisque  
Euboicis propinqua, quam ego puto ab exundatione fluminis  
Acerrarum initium sumere et imbribus auctam, cum unde effluant  
non sit, inter Capuam et Aversam civitates per patentia  
plana usque prope Cumas diffundi, et inde Acerrusia potius  
quam Acherusia nominatam. Estate tamen arescit, cum hyeme  
abundantissima sit aquarum. Hanc sunt qui fabulose dicant in  
Stygias paludes diffundi et ab Acheronte fluvio Acherusiam  
nuncupari.  
AMBRACIA palus est Achaie, ut aiunt aliqui. 
ARTIMINIA stagnum dicitur Minoris Asye olim Pomisio  
monti propinquum atque iuxta Miletopolim civitatem, ex quo  
aiunt effluere Erandacum fluvium, Lycum antea nominatum, 
Asyam Bithiniamque disterminantem.  
ASYA palus est (ut quidam dicunt) Lydie Caystro propinqua  
flumini, circa quam inter alias aquaticas aves grues plurime  
conversantur. 
AVERINGUM stagnum est regionis Averinge et ab ea denominatum,  
de quo mirabile quoddam scripsere priores. Asserunt  
autem quod, si contingat aliquem per stagnum nave vectum  
aliquid ignominiosum in stagnum dicere, repente stagni aquas  
turbari quasi indignantes et tanta tempestate moveri ut demergatur  
atque periclitetur qui oblocutus fuerat necesse sit.  
  
BISTONIUM stagnum est Thracie inter Sperchium promontorium  
et Maroniam regionem, a quo et Bistones Thraces appellati  
sunt. Prope quidem illi est Abdera civitas fuitque oppidum 
  |  
  |