pape Gregorii noni. Et fuit factus mediante fratre Bartholomeo de
Vincentia de Ordine fratrum Predicatorum, qui tunc temporis magnum
locum habebat in Parma, et fuit bonus homo, et postea
fuit episcopus terre sue, unde fuerat oriundus. Et habebant predicti
fratres eumdem habitum cum istis et sellam albam et crucem
rubeam. In hoc tantum est differentia, quia illi appellabantur
Milites Iesu Christi, isti vero Milites sancte Marie. Perseveraverunt
autem illi et duraverunt usque ad multos annos et postea
defecerunt, quia principium eorum et finem vidi; et pauci eorum
Ordinem sunt ingressi.
Similiter isti qui dicuntur Gaudentes ita multiplicantur sicut
panis in manu famelici. Et reputant se fecisse magnum quiddam,
preclarum quiddam, ex eo quod talem habitum assumpserunt;
sed parum in Romana curia reputantur. Et hoc propter V.
Primo, quia de suis divitiis nec monasteria nec hospitalia nec
pontes nec ecclesias unquam construxerunt seu alia opera pietatis
fecisse repperiuntur.
Secundo, quia multa aliena abstulerunt per rapinam more
potentum nec restituerunt male ablata. De primo, Prover. XI:
Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii rapiunt non sua et semper
in egestate sunt. De secundo, Luc. XIX: Stans autem Zacheus
dixit ad Iesum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus,
et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Hoc preceptum
erat in lege, Exo. XXII. Ideo dixit David, II Reg. XII:
Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud et non
pepercerit.
Tertio, quia, postquam consumpserunt divitias suas faciendo
magnas expensas et largas in multis vanitatibus et comessationibus
et comedendo cum histrionibus et non cum Christi pauperibus,
ipsi petunt ab Ecclesia Romana et volunt obtinere a papa
et invadere loca meliorum religiosorum, quam ipsi sint, et illos
de domibus suis expellere. Unde illud Luc. XV: Postquam autem
hic filius tuus, qui dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
Quarto, quia avarissimi homines sunt. Radix enim omnium
malorum est cupiditas, ut dicit Apostolus, prima ad Timo. VI.
|
|