24 In u pauca sunt deriuatiua, ut "specu", "pecu", "testu", "tonitru",
"cornu", a "specus", "pecus", "testa", "tonitrus", "cornus"; nec aliud
significant quam primitiua, unde dubium est an sint dicenda
deriuatiua. 25 In al si primitiua eorum penultimam productam
habuerint, ea quoque penultimam producunt, ut "ceruicis,
ceruical", "lupercus, lupercal"; sin breuem, ea quoque corripiunt,
ut "torus, toral", "animus, animal"; in il uel in ul fiunt abiectione
extremarum sillabarum, uel uocalium, ut "pugillus, pugil", "uigilo,
uigil", "consulo, consul", "presulo, presul". 26 In am , a "nequeo"
(uel "nequis"), "nequam", generis omnis. 27 In um deriuatiua uel
composita quedam habent e longam penultimam, que sunt
comprehensiua, ut "oliuetum", "uinetum", "querceturn"; quedam i
correptam, ut "solarium", "pomarium", "presidium". 28 Quedam
desinunt in bulum , ut "cuna, cunabulum", "prosto, prostibulum",
"turis, turibulum", "uocas, uocabulum", "sto, stabulum", "pasco,
pabulum" ( 29 notandum uero quod penultima corripitur semper,
antepenultima uero si i habeat corripitur, si a producitur;
excipitur "stabulum"), 30 quedam in culum uero, "diuertis, diuerticulum",
"peris, periculum", "oras, oraculum", "miraris,
miraculum", nam a secunda persona deriuantur; sic quoque "fers,
ferculum","specis, speculum" (pro "speciculum").
|
|