Matheus Rubeus Ursinus cardinalis: Epistolae

Pag 43


… regi Anglie Matheus cardinalis.
Beneficia que de manu Domini, licet immeriti, nuper recepimus
magnitudini vestre ad gaudium nuntiamus. Noveritis igitur quod, nonnullis
ex cardinalibus de presenti luce subractis, summus pontifex, attendens
Ecclesiam Romanam indigere ministris, … et … ordinavit et statuit
ipsius ecclesie cardinales, per quorum promotionem sic urbi et orbi creditur
esse provisum, quod, Altissimo ipsis gratiam infundente et conservante,
infusam per ipsorum providentiam, scientiam et doctrinam, necessitatibus
cleri et populi christiani multipliciter poterit subveniri. Et quia,
talibus stipati fratribus, efficaciter posse credimus vestra beneplacita promovere,
petimus et attente rogamus, ut super ipsis nos fiducialiter requiratis.
Et quia de nobis salubria libenter auditis, noveritis nos per Dei gratiam
solita sanitate vigere, desiderantes audire magnitudinis vestre statum
prosperum et felicem.

Torna all'inizio