temporibus vos, et successores vestris securiter ac firmiter habeatis, 
et possideatis ea omnia, que superius legitur, neminem vobis exinde 
in aliquo contraria ingerente. Quod si quispiam hanc nostram 
concessionem in quomodocumque violare presumserit, sciat se 
vobis vel ad successoribus vestris composituri auri libras duas, et 
hec concessio, ut super legitur, firma permaneant im perpetuum. 
Ut autem hec nostra concessio verius observetur, manu propria 
scripsimus, et ex anulo nostro subter iussimus sigillari. Signum 
domni Pandolfi excellentissimi principis, Petrus notarius ex 
iussione supradicte potestatis scripsi. Data .V. kalendas augusti, 
anno vicesimo quarto principatus domni Pandolfi, et anno nono 
principatus domni Landolfi gloriosi principes, indiccione .X. Actum 
in civitate Capuana.
  |  
  |