«quod» apud eos «interpretatur Petrus», non caput.
Est enim Petrus et petra Grecum vocabulum stulteque
per etymologiam Latinam exponitur petra quasi pede
trita. Et metropolitanum ab archiepiscopo distinguunt
voluntque illum a mensura civitatis dictum, cum Grece
dicatur non metropolis , sed gr-metropolis, idest mater
civitas sive urbs; et patriarcham quasi patrem patrum,
et papam ab interiectione pape dictum, et fidem orthodoxam
quasi recte glorie, et Simonem media correpta,
cum legendum sit media longa ut Platonem et Catonem,
et multa similia, que transeo, ne culpa aliquorum
omnes summos pontifices videar insectari.
Hec dicta sint, ut nemo miretur, si donationem Constantini
commenticiam fuisse pape multi non potuerunt
deprehendere, tam et si ab aliquo eorum ortam
esse hanc fallaciam reor.
V
XXV. 80 At, dicitis, cur imperatores, quorum detrimento
res ista cedebat, donationem Constantini non
negant, sed fatentur, affirmant, conservant? «Ingens
argumentum», mirifica defensio! Nam de quo tu loqueris
imperatore? Si de Greco, qui verus fuit imperator,
negabo confessionem, sin de Latino, libenter
etiam confitebor: etenim quis nescit imperatorem Latinum
|
|