Bernardus Magister: Introductiones prosaici dictaminis

Pag 21


Proinde est, pater in Christo sanctissime, quod me nichil aliud ordinasse noueritis, nisi ad effectui mancipare, que mihi percipere uoluistis. Uobis igitur tempore a uestra paternitate constituto meam Domino largiente presentiam exibebo, et que mihi iniungere uolueritis, executioni mandare pro uestra uoluntate curabo.
XV.
Cuiuslibet ecclesiastici ad subditum.
U. sancte Rauennatis ecclesie archiepiscopus licet indignus uenerabili fratri R. Corneliensi episcopo salutem et in Christo benedictionem. Postquam, frater in Christo plurimum diligende, omnium redemptori ad pontificalis officii dignitatem personam tuam per nostrum ministerium placuit promouere, quamuis eiusdem officii ante susceptionem te uera Christi caritate plurimum dilexerimus, postmodum tamen aperta ueritate cognoscis, quod te in nostra curia neminem habuimus cariorem. Cuius rei gratia fraternitati tue notificare dignum duximus, quod dominus papa suis nobis litteris firmiter precipiendo mandauit, quatinus in sancta pentecostes festiuitate suo nos conspectui presentaremus, que de omnibus nobis obicerentur plenarie responsuros. Quia igitur personam nostram tantum laborem sufferre non posse manifeste cognoscis, te plurimum rogando mandamus quatinus expensis de nostra camera pro tua uoluntate receptis huius itineris laborem pro amore nostro suscipias et causam nostram ante prefatum dominum, prout melius tua fraternitas nouit, tractare et nos excusare perstudias. Quod siquidem si executioni mandare studueris, digna te remuneratione gaudere cognoueris.
XVI.

Torna all'inizio