tamen nos sollicitudine admonemus quatinus grauiora usquequaque
resecare uitia studeat, et inter omnia et prae omnibus
nefas quod de Scottis audiuimus, uidelicet quod plerique proprias
uxores non solum deserunt sed etiam uendunt, modis omnibus
prohibere contendat. Ad haec enim apostolica te auctoritate
fultum esse uolumus, ut non solum in Scottis hoc scelus sed
etiam in aliis si quos in Anglorum insula tales esse cognoueris
dura animaduersione punias, et radicem tanti mali prudenti
sarculo correctionis penitus extirpare non differas.
9
Lanfrancus non suis meritis sed gratia Dei archiepiscopus glorioso
Hiberniae regi Gothrico salutem cum orationibus.
Venerabilem fratrem ac coepiscopum nostrum Patricium quem,
karissime fili, excellentia uestra ad nos consecrandum transmisit
honeste suscepimus, debitis officiis secundum canonicam institutionem
Sancti Spiritus gratia cooperante sacrauimus, sacratum
ad sedem propriam cum testimonio litterarum nostrarum more
antecessorum nostrorum remisimus. Qui quamuis de gloria
uestra multa nobis bona multisque laudibus digna retulerit, non
ab re tamen esse credimus si predicanda studia uestra nostra |
|