Igitur qualiter veniens Maio, nepos supradicti Maionis abbatis,
cum aliquantis fratribus, qui impiorum gladios fugientes evaserant,
post multas tribulaciones, multosque labores, aliquid de his,
aut pro his conferre potuerunt, sicut pro sui gravi necessitate periculi
in antiquissimis paginis ab eodem Maione scriptum repperi,
sequenti hoc quarto volumine pandam. illud nichilominus adiciens,
ut sicut nos in hoc scribendi studio illorum compacientes
certaminibus laboramus; ita et ipsi nostram huius temporis fragilitatem,
et dyre miserie calamitatem piis visceribus intuentes, agnum
Dei mundi peccata tollentem, pro quo suum sanguinem fuderunt,
sine fine exorare non cessent, quatenus et illorum sanguinem
vindicare, et nostrorum nobis scelerum veniam dare,
atque ex mundi periculis liberatos in celestis regni gloria illis dignetur
socios deputare, ut quibus compatimur et conregnemus
fateor enim nos similibus subiacere tribulacionum persecucionibus
in istis temporibus, etenim adhuc non desunt ethnicorum similes,
qui sanctuaria Domini subverterunt, et templum sanctum Domini
coinquinaverunt, qui se illud hereditate possidere dixerunt, et nos
ex gentibus disperdere quesierunt, ut nomen Isrhael, idest Deum videntis,
amplius non memoraretur. unde in memoriam ante Deum
ascenderunt, a quo calicem ire et indignacionis eius accipere meruerunt,
ut bibentes illud pariter “confundantur, conturbentur,
|
|