Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 396


et prudentia experimentum habeatur: quod si contingat
eos bene se habere in illis, poterunt eis ulteriora
committi. Est tamen diligentier considerandum, quod quia
mores nuper ditatorum, et de novo ascendentium ad
altum statum, ut dicitur 2. Rhetor. ut plurimum sunt peiores
moribus aliorum: ut si praepositi officiorum ex vili
genere sunt assumpti, dato quod in aliquibus parvis magistratibus
videantur prudenter et fideliter se gessisse, non
statim assumendi sunt ad officia nimis alta, sed gradatim
et per diuturna tempora est habenda de ipsis experientia,
prius quam ad aliud altum ascendant. Viso quomodo
ministris sunt officia committenda, restat videre quomodo
sunt in commissis officiis solicitandi. Per se enim ipsos
habere curam et solicitudinem de ministris, non decet
magnos dominos, nec reges et principes. nam (ut
dicitur primo Polit.) et hoc non habet aliquod magnum
unde ibi concluditur, quod quibusdam est potestas, ut
hoc vitent, procurator accipit hunc honorem: ipsi vero
civiliter vivunt, aut philosophantur. reges ergo et principes
quos decet esse magnanimos decet operari pauca
et magna, ut decet ipsos solicitari circa ea quae directe
spectant ad bonum commune, et ad regnum regni. quae
autem sunt illa in tertio Libro patebit. Solicitari vero
circa quosdam ministros et velle se de quibuscumque
inimicis intromittere, nullatenus decet ipsos. Hos viso
restat ostendere tertium. videlicet qualiter cum ipsis sit
conversandum. quod aliquomodo tradit Philosophus 4.
Ethi. ubi vult, quod ad humiles decet magninimos se habere
moderate, sed ad eos qui sunt in dignitatibus decet
magnanimos ostendere se magnos. reges ergo et principes,
quos decet esse magnanimos ad proprios ministros,
qui respectu eorum sunt inferiores et humiles, debent
se ostendere moderatos: quia erga eos velle se habere in
nimia excellentia (ut plane tradit Philosophos) non
virtuosum, sed onerosum. Quid sit autem tenere in talibus

Torna all'inizio