Sequitur: REMISSIONEM PECCATORUM. 
Hec est decima pars a Simone Cananeo apposita, et est repetendum 
' credo remissionem peccatorum omnium ', scilicet originalium 
et actualium, mortalium et venialium, quasi credo quod 
peccata dimittantur a Deo, in parvulis per sacramenta, in adultis 
per gratiam fidei et caritatis, per orationem dominicam, per tunsionem 
pectoris, per aque benedicte aspersionem, per eleemosynarum 
largitionem, et huiusmodi peccatum a Deo dimitti et ipsum 
ad penam non imputari. Simon iste <qui> hanc partem apposuit 
interpretatur ponens tristitiam; per tristitiam enim quam qui habet 
de peccatis suis et alienis fit remissio peccatorum. Idem dictus 
est Cananeus a Cana vico unde fuit, vel Cana interpretatur zelus, 
inde Cananeus id est zelotes, scilicet emulator sive imitator, quia 
Dominum dilexit et secutus est. 
Sequitur: CARNIS RESURRECTIONEM. 
Hec est undecima pars quam apposuit Thaddeus qui et Judas 
dictus est, et repetitur 'credo carnis resurrectionis'. Humana 
caro que aliquando animata fuit in die iudicii resurrectura firmiter 
credenda est, et queque anima corpori quod rexit quantumlibet 
putrefacto, quantumlibet disperso, in momento, in ictu oculi assignabitur, 
ut boni duplici stola, id est in corpore et in anima beatificentur, 
et mali duplici contritione conterantur. Unde Apostolus: 
" omnes quidem resurgemus ", scilicet boni et mali, " sed non 
omnes immutabimur " in gloria resurrectionis, sed tantum boni 
omnes resurgent in eadem carne et immortales et integri et incorrupti, 
<et> soli boni erunt impassibiles, et hec est gloriosa resurrectio, 
sed mali erunt passibiles et ita gloria impassibilitatis carebunt 
in qua boni resurgendo immutabuntur. Quod in eadem 
carne resurrecturi sint Job ostendit dicens: " in novissimo die de 
terra <surrecturus sum> et rursum circumdabor pella mea et in 
carne mea videbo Deum Salvatorem meum, quem visurus sum 
ego <ipse> et non alius ", id est non in alia carne quam modo habeam. 
Hanc undecimam partem apposuit Thaddeus qui interpretatur 
corculus, id est cordis confitens, quia per veram confessionem et 
per cultum cordis, id est munditiam cordis et operis, hic prius ad 
resurrectionem anime venerit et in futuro ad gloriosam resurrectionem 
carnis. 
Sequitur: VITAM ETERNAM. 
Hec est duodecima pars quam apposuit <Matthias> et repetit<ur> 
' credo vitam eternam '. Vita eterna est beatitudo eterna, 
<scilicet> ipse Deus qui est vita in se et in aliis confert vitam. 
Bonum hoc omnes electi habebunt communiter et hoc bono omnes 
electi perfruentur, sed alii aliis plenius; perfruentur vero delectando, 
per caritatem merendo, per speciem videndo, non per speculum 
et in enigmate. Habere ergo vitam est videre vitam, id est 
cognoscere Deum in specie ipsa, et cognitio divinitatis per speciem 
dicitur vita eterna. Unde Christus in evangelio: " hec est 
vita eterna ut cognoscant te et quem misisti Jesum Christum " 
esse unum et solum verum Deum. Hanc cognitione<m> omnes 
electi habebunt licet differenter. Ipsa etiam delectatio et gaudium 
quod singuli videndo Deum habebunt, potest dici vita eterna, et 
quocumque modo vita eterna dicatur et recte dicitur credo vitam 
eternam ab omnibus electis esse habendam communiter et videndam 
et cognoscendam et omnibus electis esse tribuendam. Vel 
credo vitam eternam esse premium et finem et terminum omnium 
laborum et stipendium militie christiane; pro ea laborandum est 
ab omnibus et omnibus temporibus, et ea habita est quiescendum 
et nihil ultra petendum vel desiderandum, unde spirituali 
convivio nostre fidei merito ultimo loco ponitur. Vel vita eterna 
dicitur vita quam homines boni et mali post generalem resurrectionem 
vivent eternaliter, id est perpetuo, quasi ita: communiter 
in die iudicii resurgent boni et mali, et exinde vitam omnium credo 
esse eterna<m>, id est perpetuam et indeficientem sive ad bonum 
sive ad malum. Mortuorum quidem resurrectionem que ante Christum 
et post Christum celebrata est mors subsecuta est, nisi forte 
in quibusdam illorum qui cum Christo resurrexerunt, si verum 
est animas vel aliquos eorum ad immortalitatem resurrexisse, sed 
generalis illa resurrectio que fiet in die iudicii separationi anime a 
corpore non subiacebit, sed sive boni ad percipiendam beatitudinem 
eternam, sive mali ad sustinenda supplicia eterna perpetuo 
sustinent et vivent et nunquam deficient. Hunc sensum videtur 
explicare finis alterius symboli, scilicet maioris ' credo in unum 
Deum '. Sic enim ibi dicitur: " et expecto resurrectionem mortuorum 
et vitam futuri seculi ". Matthias merito hanc ultimam partem 
apposuit, quia vocatione fuit ultimus. Matthias interpretatur 
parvus Dei, et in hoc parvitatem et minoritatem sui ostendit, 
quod ultimo loco in convivio fidei ultimum ferculum apposuit. 
Noluit enim alios precedere licet forte non essent omnes maioris 
meriti, et in hoc secutus est illud: " quanto maior es, tanto humiliate 
in omnibus ". Ferculum tamen quod apposuit omnia precedentia 
fercula prerogativa dignitatis antecelluit, quia illa omnia 
tendunt ad hoc, et nisi hoc subsequitur illa inutiliter habent<ur>. 
Amen confirmatio est et quasi signaculum totius symboli. Amen 
sonat vere vel fideliter, quasi vere et firmiter et fideliter est tenendum 
quicquid in his duodecim sententiis continetur, aliter adultus 
et discretus non salvatur, ut in fine sui symboli dicit <Athanasius>. 
Quicquid enim in his duodecim sententiis continetur est necessarium 
ad fidem sanam, ad fidem rectam, ad fidem catholicam, ad 
fidem <que> perducit ad speciem, id est ad cognitionem unitatis 
in Trinitate et Trinitatis in unitate, non enigmaticam, non per 
speculum sed per speciem, ad quam nos et vos perducat qui est 
trinus et unus. Amen.
  |  
  
780 
  
  
  
  
785 
  
  
  
  
790 
  
  
  
  
795 
  
  
  
  
800 
  
  
  
  
805 
  
  
  
  
810 
  
  
  
  
815 
  
  
  
  
820 
  
  
  
  
825 
  
  
  
  
830 
  
  
  
  
835 
  
  
  
  
840 
  
  
  
  
845 
  
  
  
  
850 
  
  
  
  
855 
  
  
  
  
860 
  
  
  
  
865 
  
  
  
  
870
  |