Salimbene de Adam: Cronica

Pag 378


se mutuo, scilicet Apostoli fratris Mathei cum Apostolis
fratris Guidonis Putágii, et dederunt malum exemplum secularibus
Faventinis. Et ego habitabam tunc temporis ibi et ideo
testis istorum esse possum. Et impleta est Scriptura Domini que
dicit, Luc. XI: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur,
et domus supra domum cadet
. Et iterum alia Scriptura dicit, Osee
X: Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Fuit autem causa
istius conflictus et percussionis huiusmodi. Frater Guido Putágius
habitabat Faventie in quadam ecclesia parvula, que erat in viridario
illorum de Albrighéttis et de Accharísiis, et erant cum eo
de suis valde pauci fratres et frater Ghirardinus Segalellus. Visum
est itaque Apostolis de Marchia quod, si haberent fratrem Ghirardinum
Segalellum, qui primus eorum fuerat, victoriam obtinerent.
Et ideo, quia voluerunt eum violenter rapere et in
Marchiam secum ducere, sed non potuerunt, se mutuo
percusserunt.
Tunc temporis venit ad me frater Guido Putágius et genibus
meis provolutus retulit michi omnia supradicta et omnes conditiones
Ordinis sui, quas noverat et viderat a principio. Et rogavit
me quod eum extraherem de Faventia, quia timebat ne Faventini
subito irati et turbati in eum manum mitterent, tum propter
litigium supradictum, tum quia in Ordine suo accusatores habebat,
mordaces et emulos, tum etiam quia dominus Rolandus
Putagius, qui erat germanus consanguineus suus, potestas Bononiensium
erat, et Bononienses cum eo ad obsidendum Faventiam
veniebant. Et dixit michi quod, si de Faventia incolumis
et sine lesione posset exire, Ordinem Templariorum intraret, pro
eo quod papa Gregorius decimus Ordinem suum apud Lugdunum
in pleno concilio destruxisset. Et quod michi promisit postea
effectui mancipavit, opere adimplendo.
Addebat etiam predictus Robertus, qui fuerat famulus fratrum
Minorum, ad excusationem sue egressionis et sui peccati
et sue apostasíe, quod nunquam obligaverat se ad obedientiam
nec ad castitatem, et ideo, ut dicebat, bene poterat uxorem
accipere. Cui cum dixissem quod habitum religionis publice portaverat

Torna all'inizio