ARTICULUS 4
Utrum homo possit se praeparare ad gratiam sine aliqua gratia
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo non possit se praeparare ad gratiam sine aliqua gratia.
Primo per id quod dicitur Hierem. 10, 23: «Non est in homine via eius, nec viri
est ut dirigat gressus suos». Sed nullus praeparatur ad gratiam nisi gressus
eius dirigantur, et viam salutis quaerat. Ergo non est in potestate hominis ut se
ad gratiam praeparet.
2. Praeterea, illud quod est in potestate hominis, non est necessarium ut homo
ab alio petat. Sed quod homo praeparetur ad gratiam, petendum est a Deo, ut
patet in Psal. 85, 2: «Deduc me, Domine, in via tua». Ergo praeparatio ad gratiam
non est in potestate hominis.
3. Praeterea, illud quod visibiliter factum est in quibusdam qui gratiam consecuti
sunt, probabile est etiam in aliis, saltem invisibiliter, fieri; cum eadem ratio sit
de uno et de omnibus. Sed quidam, cum etiam gratiae resisterent, per speciale
munus gratiae ad gratiam praeparati sunt, ut patet in conversione Pauli. Ergo
etiam alii sine gratia, saltem gratis data, ad gratiam praeparari non possunt.
4. Praeterea, Hebr. 11, 6: «Oportet accedentem ad Deum credere quia est». Sed
fides non potest haberi nisi per gratiam: «Dei enim donum est», ut ad Ephes. 11, 8
dicitur. Ergo cum nullus se ad gratiam praeparet nisi accedendo ad Deum, videtur
quod sine munere gratiae homo se ad gratiam praeparare non possit.
5. Praeterea, Augustinus dicit, quod timor servilis inducit
caritatem sicut seta linum. Sed timor servilis est donum Spiritus Sancti. Ergo
per gratiam gratis datam homo praeparatur ad gratiam gratum facientem.
SED CONTRA, Zachar. 1, 3, dicitur: «Convertimini ad me... et ego convertar ad
vos». Sed conversio quam nobis indicit, non videtur esse aliud quam praeparatio
ad receptionem gratiae. Ergo hoc primo a nobis exigitur ut ad gratiam
praeparemur, quam quod Deus ad nos gratiam infundendo convertatur.
Praeterea, Anselmus dicit: «Quod aliquis non habeat gratiam
non est ex hoc quod Deus non velit eam dare, sed quia homo non vult accipere».
Ergo si homo vult accipere, Deus eam dabit. Sed illud quod in voluntate hominis
constitutum est, in potestate liberi arbitrii est. Ergo in potestate liberi arbitrii
est, ut homo ad gratiam se praeparet.
|
|