Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 116


30


Lanfrancus gratia Dei archiepiscopus dilectissimo fratri Stigando
episcopo salutem.

Clerici uillarum nostrarum, qui in uestra diocesi existunt,
quaesti nobis sunt quod uestri archidiaconi repertis occasionibus
pecunias ab eis exquirunt; et a quibusdam iam acceperunt.
Meminisse debet fraternitas uestra quia contra morem antecessorum
nostrorum atque uestrorum uobis concessimus eisque
imperauimus, quatinus ad uestras synodos irent et ea quae ad
christianae religionis noticiam prodesse possunt sine interpellatione
uel discussione aliqua a uobis audirent. Si quae in ipsis culpae
inuenirentur, suspensa interim uindicta ad nostrum examen
seruarentur, et nobis uel in miserendo uel in ulciscendo sicut
semper consuetudo fuit obnoxii tenerentur. Mandamus itaque
uobis ut male accepta sine dilatione reddi iubeatis, et ministris
uestris ne ulterius id presumant seruandae caritatis studio
prohibeatis. Nos uero presbiteris nostris qui extra Cantiam
constituti sunt omnino precepimus ne ad uestram uel alicuius
episcopi sinodum amplius eant, nec uobis nec aliquibus ministris
uestris pro qualibet culpa respondeant. Nos enim cum ad uillas

Torna all'inizio