Bernardus Magister: Multiplices epistole que diversis et variis negotiis utiliter possunt accomodari

Pag 7


velEXORDIUM
6 Utrique rationi fore consentaneum recta et occulata fide cognoscitur, quod filiorum suorum causas debeant patres diligenter attendere, et ubi oportunum fore cognoverint, eorum iustis postulationibus pietatis et misericordie animum inclinare.
velEXORDIUM
7 Tunc, pater karissime, genitoris potestas recta ratione constringitur, et eius dominium vigere cognoscitur, cum filiorum egentium causas pia paternitas diligenter se audire inclinat, et eis necessitatem pacientibus et mendicare nescientibus paterna provisione necessaria sumministrat.
NARRATIO
8 Quapropter, vel: Quam ob rem, vel: Cuius rei gratia, vel: causa, vel: Hinc est utique, pater plurimum metuende, quod vobis notum esse desidero, me videlicet per Dei gratiam sanum et incolumem Bononie permanere, et in litterarum studio ad utilitatem et servitium vestrum pro posse studere.
NARRA(TIO)
9 Cuius rei gratia paternitatem vestram latere nullatenus cupio, me scilicet Dei gratia contemplante incolomitate et prosperitate gaudentem Bononie permanere, et in litterarum scientia utilitati anime vestre ex maiori parte conspecta pro mee possibilitatis modo me iugiter exercere.
ITEM NARRATIO
10 Quam ob rem paternitas vestra veraciter et manifeste cognoscat, quod Spiritus Sancti gratia concedente, sanus et incolomis Bononie conversari dinoscor, et ne, si quid bonitatis de me aliquatenus speravistis, frustrari ullatenus valeatis, litterarum scientiis modis omnibus me operam dare noveritis.
velNARRATIO
11 Quapropter a paternitate vestra cupio nullatenus esse remotum, quod almi spiritus gratia concedente, etc.

Torna all'inizio