quatenus diligentius advertentes, qualiter
summus pontifex suis viribus, qui nihil habere
debet, cum gladio non contentus, in alienam
messem falcem praesumptuosus immittit: et
ut non longe petatur a nobis exemplum: qualiter
in regno Portugaliae honoris sibi usurpaverit
dignitatem, curas vestras et animos excitetis.
Nos enim ad conterenda nostrorum
colla rebellium, et expiandas insidias, quae per
papalem astutiam nostris processibus praeparantur,
post magnificum exercitum nostrum,
quem ad partes Italiae victoriose praemisimus,
personaliter illuc processissemus instanter: sed
audito casu illustris regis Francorum, dilecti
amici nostri, statim processus nostros, in nostrum
regnum praevidimus revocandos,
ubi de vasallis nostris et gente, ac de suffragiis,
sicut ultramarino negotio
magnifice disponimus providere, quod dexteram
nostrae potentiae, quam sibi liberaliter extendimus,
celeriter sibi sentiat fructuosam.
Non tamen ex hoc tales curas obmittimus,
quin ad conterendas rebellium nostrorum
reliquias potenter et viriliter intendamus.
Idem hoc quicquid de servitiis nostris, devotus
fidelis noster vobis dixerit, indubitanter
affectio vestra credat, et adimpleat
cum effectu.
|
|