Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 558


De Yoyada pontifice (583-4).
 
1. …. Quo tempore Deus misertus populo suo fecit apparere
Heliam, qui ubi fuerit conservatus a Deo, nescitur. Si verum
est quod fingunt hebrei, quod iste idem fuerit Finees, filius Eleazari,
ut recitat Ieronimus super primum Paralipominon, XXI
capitulo; dicunt tamen hebrei et sabei, id est homines de regno
Regine Saba, quod manserat in altissimo monte illius terre,
qui mons Gybeit dicitur, quod sonat mons beatus, in quo monte
orabant Magi, sicut dicunt, in nativitate Christi nocte, quando
viderunt stellam, et est inaccessibilis quodam modo. Nam a medio
monte et supra aer dicitur ita subtilis et purus quod nisi cum
spongia plena aqua super os vix aliquis ascendere possit
vel pauci. Helias tamen, ut dicunt, ibi mansit voluntate Dei absconsus
usque ad tempora illa. Dicunt eciam illi de Saba quod
ibi nunc eciam aliquando apparet; et est ibi fons, unde dicunt
eum bibisse in pede montis. Et ego bibi de fonte illo, non tamen
potui ascendere montem illum beatum, gravatus infirmitate
propter fortissimum venenum, quod biberam in Columbo, michi
propinatum ab hii, qui volebant rapere que habebam, quamvis
proicerem frustratim spolia, carnes omnium intestinorum cum
infinito sanguine, et passus fuerim tercie speciei incurabilem
dissenteriam mensibus quasi undecim, de qua forte nullus dicitur
alius evasisse. Deus tamen misertus est mei, ut referrem que
videram, et auxilio cuiusdam medice illius Regine evasi, que
cum sucis herbarum tantum et abstinencia me curavit.
2. Reginam eciam illam frequenter vidi et solempniter benedixi
et super eius elefantem equitavi et in eius convivio glorioso
fui. Et ipsa me in conspectu tocius civitatis in solio residentem
honoravit donis magnificis, nam cingulum aureum sicut ipsa

Torna all'inizio