: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 449


Mane igitur monts, sub sertum inquirito fontes
Hi praesertim oculos recreant, visumque colorant:
Coeruleus, viridisque et ianthinus, addito fuscum.
Si fore vis sanus ablue saepe manus,
Lotio post mensam tibi confert munere bina:
Mundificat palmas et lumina reddit acuta.
Est oculis sanum saepe lavare manum.
CAP. IV. Somnus. Art. I. Tempus et modus dormiendi. - Sex horis dormire sat est iuvenique senique
Septem vix pigro, nulli concedimus octo.
Ad minus horarum septem fac tibi sit somnus.
Si licet ad nonam, numquam ad decimam licet horam.
Si potes, ad noctis normam rege tempora somni;
Si natura dolet, lucis primum adde trientum:
Praestat enim dormire die, quam membra quiete
Frustrare; et lucis pars prima aptissima somno est,
Utilis est somnus moderatus cuique animali,
At nimium diuturna quies mala plurima profert.
Pessima decumbendi forma est dormire supinum,
Utilis est tussi pronus, sed lumina laedit;
In latus alterutrum praestat se praebere somno
Intentum, et, si nihil prohibet, latus elige dextrum.
Art. II. Somnus meridianus. - Sit brevis aut nullus tibi somnus meridianus.
Febris, pigrities, capitis dolor atque catharrus,
Quatuor haec somno veniunt mala meridiano.
Mensibus in quibus R post prandia fit somnus aeger,
In quibus R non est somnus post prandia prodest.
Si quis forte cupit somno indulgere diurno,
Si consuevit ita, minus illi culpa nocebit;
Dummodo non longus somnus, nec proximus escae,
Sed brevis, capite recto sumetur, et ipsi
Qui dormit, liceat sonitu finire modesto.
CAP. V. Egestio, ventositas et mictura. - In die mictura vicibus sex fit naturalis.
Tempore bis tali, vel ter, fit egestio pura.




120




125




130




135




140




145



Torna all'inizio