Mensari nummulari.
Mendicum velum, quod in prora ponitur.
Mentum dicebant, quod nos commentum.
Memoriosus memoriosior et memoriosius et memoriosissime
facit.
Mensa frugibusque iurato significat per mensam et fruges.
Megalesia ludos Matris Magnae appellabant.
Mesancylum teli missilis genus.
Meatus a meando dictus.
Mecastor et mehercules iusiurandum erat, quasi diceretur,
ita me Castor, ita me Hercules, ut subaudiatur iuvet.
Messapia Apulia, a Messapo rege appellata.
Mactus magis auctus.
Macellum dictum a Macello quodam, qui exercebat in Urbe
latrocinium; quo damnato censores Aemilius et Fulvius statuerunt,
ut in domo eius obsonia venderentur.
Macilenti macie tenuati.
Murricidum ignavum, stultum. Plautus (Epid. 333): “Murricide
Homo”, ignave, iners.
<M.> Manlium patriciae familiae neminem vocari licuit,
post eum Manlium, qui Gallos a Capitolio depulit, quod is
regnum occupare conatus necatusque est.
Marculus deminutivum a marco.
Mane a dis Manibus dixerunt. Nam mana bona dicitur, unde
et Mater Matuta et poma matura.
Matronas appellabant eas fere, quibus stolas habendi ius erat.
Materfamiliae non ante dicebatur, quam vir eius paterfamiliae
dictus esset; nec possunt hoc nomine plures in una
familia praeter unam appellari. Sed nec vidua hoc nomine,
nec, quae sine filiis est, vocari potest.
|
|