Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 600


eius a quo procedit, contingit vel ex defectu virtutis agentis, sicut in
semine in quo debilitatur calor naturalis, unde non sufficit ad generandum
masculum, sed feminam; vel ex defectu materiae, quae non potest recipere
totam virtutem agentis, sicut accidit in partubus monstruosis. Haec autem duo
a Deo longe sunt, ut dictum est, unde oportet quod hoc quod naturaliter a Deo
procedit, perfectam similitudinem ad eum habeat. Perfecta autem similitudo
esse non potest ubi non est eadem natura secundum speciem. Natura autem
divina non potest esse eadem specie nisi sit eadem numero, cum omnino sit
immaterialis. Unde oportet quod Filius qui naturaliter a Deo Patre procedit,
habeat eamdem numero naturam cum ipso, et per consequens idem esse; et ita
omnibus modis ei erit aequalis. Et quia natura et esse Dei Patris nullo modo
dependet ad nihil, vel ad non esse, ut scilicet non esse praecedat eam tempore
vel natura; ideo nec natura nec esse Filii ad nihil aliquo modo dependet.
Ex quo patet quod Filius nullo modo potest esse creatura, neque secundum
quod fides de creatione loquitur, secundum quam ponimus quod non esse duratione
creaturam praecessit; nec secundum quod quidam philosophi posuerunt
creationem, dicentes illud creari quod esse habet post non esse, non tempore,
sed natura: et hoc est cuius esse dependens est ad non esse, quia in se consideratum
et sibi relictum non est, cum solum ab altero esse habeat. Sed de hoc in
2 lib., distinct. 2, dictum est plenius.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod istud verbum vel intelligitur de sapientia creata,
scilicet angelica natura, quae est ante tempora saecularia, etsi non duratione,
tamen ordine naturae; vel intelligitur de Filio Dei quantum ad naturam
assumptam, quae etsi ante saecula creata non fuerit, fuit tamen ab aeterno
praevisa creari.
Ad secundum dicendum, quod sicut Augustinus docet in 1 de Trin., omnia
quae minorationem aut subiectionem circa Filium Dei ponere videntur, vel referenda
sunt ad naturam assumptam secundum quam minor est Patre, in forma
Dei manens aequalis Patri, ut dicitur ad Philip. 2: vel referendum est ad commendationem
principii, secundum quod Pater dicitur principium Filii: et secundum
hoc dicitur maior, quamvis Filius non sit minor, ut dicit
Hilarius.
Ad tertium dicendum, quod secundum Basilium, accipere a Patre Filius habet
commune cum omni creatura; sed habere per naturam est sibi proprium; unde
processio Filii a Patre in aliquo convenit cum processione quae est in creaturis,
communitate analogiae, et in aliquo differt. Convenit quidem in respectu originis,
qui est esse ab aliquo; differt autem in hoc quod processio Filii a Patre est
per naturam; aliorum autem per voluntatem. Ex hoc sequitur triplex differentia,
ut ex dictis patet. Prima, quod Filius est consubstantialis Patri; secunda, quod
est coaeternus; tertia, quod esse suum nullo modo dependet ad nihil: et haec
sequitur ex prima.

Torna all'inizio