Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 958


3. Praeterea, posita causa sufficienti non requiritur aliquid aliud ad effectum.
Si ergo Christus sufficienter meruit nobis apertionem ianuae paradisi, videtur
quod non oporteat nos aliquid propter paradisum operari; quod est falsum.
Ergo et primum.
SED CONTRA, ante Christum nullus in paradisum intravit, quia sancti patres ad
limbum descendebant. Sed postea homines in paradisum intraverunt, sicut dicitur
Luc. 23: «Hodie mecum eris in paradiso». Ergo paradisi apertionem
Christus meruit.
Praeterea, per peccatum Adae clausa est ianua paradisi, ut patet Gen. 3. Sed
Christus pro peccato Adae satisfecit. Ergo ipse apertionem ianuae nobis meruit.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod non tantum per passionem apertionem ianuae nobis
meruit. Caritas enim eius in passione non fuit maior quam ante. Si ergo per
passionem meruit, etiam ante meruit.
2. Praeterea, in baptismo caeli aperti sunt super eum. Sed baptismus passionem
praecessit. Ergo ante passionem caeli apertionem nobis meruit.
3. Praeterea, videtur quod per ascensionem; per id quod dicitur Mich. 2, 13:
«Ascendet pandens iter ante eos».
SED CONTRA, Christus satisfaciendo, nobis ianuam aperuit. Sed satisfecit per
passionem. Ergo per passionem ianuae apertionem meruit.
Praeterea, clausio ianuae fuit decretum quod erat contrarium nobis. Sed hoc
tulit Christus de medio affigens illud cruci; Coloss. 2. Ergo per passionem
ianuae apertionem nobis meruit.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut dicit Damascenus,
caro Christi et anima erat quasi instrumentum Deitatis, unde
quamvis esset alia operatio Dei et hominis, tamen operatio humana habebat in se
vim Divinitatis sicut instrumentum agit vi principalis agentis: et propter hoc dicit
Damascenus quod ea quae hominis sunt, supra hominem agebat; unde et actio
Christi meritoria, quamvis esset actio humana, tamen agebat in virtute divina: et
ideo erat potestas ei supra totam naturam, quod non poterat esse de aliqua operatione
puri hominis, quia homo singularis est minus dignus quam natura communis:
quia divinius est bonum gentis quam bonum unius hominis. Et quia omnes
homines sunt unus homo in natura communi, ut dicit Porphyrius,
inde est quod meritum Christi, quod ad naturam se extendebat, etiam
ad singulos se extendere poterat; et ita aliis mereri potuit.

Torna all'inizio