advenerunt». Qui continuo cepit eum deridere et dicere  
quia vere falsus propheta esset. Postremo tamen velut coactus  
ad monasterium veniens, eos quos vir sanctus predixerat orantes  
iam in ęcclesia repperit. Quos videlicet Romualdus multo salutaris  
doctrinę sale condivit, multis denique contra antiqui hostis  
insidias virtutum armis instruxit, et postquam eos de omnibus subtiliter  
docuit, cum multa eos ad heremum alacritate remisit.  
XXXIII. Alio quoque tempore rursus predicti fratres  
ad eum nuntios dirigunt et de eadem re consilium maiori adhuc  
anxietate requirunt. Quibus vir venerabilis ait: «Ego», inquit, 
«nunc libellum de pugna demonum scribo, quem vobis cum  
redieritis dabo, vel certe ipse vobiscum forsitan venio». Hoc  
illi audientes protinus in fatiem se prosternunt, et ut cum illis ire dignaretur,  
inportuna admodum supplicatione deposcunt. Altera vero  
die iturum se cum eis incunctanter asseruit et ut navim  
inquirerent iussit. Audiens hoc Parentinus episcopus nimio merore  
perculsus est. Inveniens quoque monachos propter navigium  
discurrentes, multis contumeliarum eos dehonestavit iniuriis. 
Hoc etiam cunctis iuxta portum manentibus promulgavit edictum, 
ut quicumque Romualdo navim dare presumeret, ipse quoque una  
cum ipso inrevocabili profectione demigrans, Parentium ulterius  
non rediret. Festine igitur nuntius ad Polensem episcopum 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |