IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 3
DIVISIO PRIMAE PARTIS TEXTUS
Ostenso quando et ubi Angeli creati sunt, hic inquirit, quales effecti sunt; et
dividitur in tres partes: in prima inquiritur quales effecti sunt quantum ad perfectionem
naturae; in secunda quales quantum ad gratiam, vel culpam, ibi:
«Illud quoque investigatione dignum videtur»; in tertia quales quantum ad gloriam
vel miseriam, 4 dist., ibi: «Post haec videndum est, utrum perfectos et
beatos creavit Deus Angelos, an miseros et imperfectos». Prima in duas: in
prima ostendit quot fuerunt naturales perfectiones Angelis in principio creationis
collatae; secundo ostendit qualiter ad invicem secundum istas operationes
comparentur, ibi: «Hic considerandum est». Et circa hoc duo facit: primo
ostendit in quibus erant inaequales; secundo ostendit in quibus erant aequales,
ibi: «Et sicut in praedictis Angeli differebant, ita et quaedam communia et
aequalia habebant». Circa primum duo facit: primo ostendit eos fuisse inaequales
in perfectionibus naturalibus; secundo ostendit quod secundum gradum
naturalium, fuit etiam in eis gradus gratuitorum donorum, ibi: «Ad hunc ergo
modum credendum est illas spirituales naturas, convenientes suae puritati et
excellentiae... differentias accepisse».
|
|