I 9
A. Samathie, Petragoricensi et magistro Durando Lemovicensi archidiaconis et .. priori Sancte Radegunde
Pictaviensis.
Humilis doctrina magistri humiles instruxit discipulos salem et pacem habere; in se salem, inter se
pacem, ut pacis lenitas salem sapientie mulceat et sal sapientie pacis condiat lenitatem. Sunt quoque
nonnulli, qui zelum amaris contentionibus acuendo tantum, que salis sunt, sapiunt, et corda scindente
discordia sub umbra iuris ad iniuriam decidunt, interdum calumpnie ad inimicitiarum puteos
fodientes, non considerato, quod contentionis puteis relictis contemptui fodit Ysaac alium, pro quo
non contendere pastores, cuius nomen vocatum est latitudo, quia restringitur caritas contentione
diffusa, et, si artatur contentio, caritas dilatatur. Unde cordibus est reddenda concordia, ut sit opus
iustitie pax et silentium cultus eius, presertim in illis, qui penne columbe deargentate sibi et subditis
debent splendere pacifici, sedentes in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiducie ac requie opulenta.
Sane vicinos non latuit et ad multos in longinquo pervenit, quantum gravaminis questio de primatia
suborta Bituricensi et Burdegalensi ecclesiis earumque prelatis attulerit et afferret in posterum, si
duraret ad futurum, tracta de preterito coniectura. Consueverunt etenim lites esse prodige sumptuum,
liberales laborum, parce modestie, avare quietis et utinam non commotionis et discordie
incentive, eo quod raro litium iurgio lingua silet et iudiciorum strepitu mens quiescit. Hec autem et
animarum pericula, que de ipsorum absentia suis ecclesiis imminebant, venerabiles fratres nostri ..
Bituricensis et .. Burdegalensis archiepiscopi attendentes, ne invalescente contentione utraque diutius
langueret ecclesia et quandam mortem videretur ingerere vita cause, humiliter petierunt questiones
huiusmodi, quam diuturnitas iudicii prorogabat, acceleratione providentie breviari, super quo
provisioni sedis apostolice omnia iura sibi et suis ecclesiis competentia commiserunt. Nos autem
considerantes, quod in tribus, que coram Deo et hominibus probata leguntur, concordia fratrum
specificatione obtinet primum locum, petitionem oblatam ad gratiam exauditionis admisimus illorum
desideria favore benivolo prosequendo. Verum, ne de contingentibus aliquid omittere videamur,
mandamus, quatenus prelatorum et capitulorum cathedralium ecclesiarum eiusdem provincie
necnon et in ea Burdegalensi provincia super premissis requiratis assensum. Quo habito providentiam
nostra bulla munitam, quam vobis sub alia carta mittimus interclusam, sollempniter publicetis.
Si qui vero, quod non credimus, consensum prestare noluerint, vos supersedentes publicationi predicte
sub expresso peremptorio, quod videritis prefigendum, districte precipiatis eisdem, ut personaliter,
si prelati fuerint, vel, si alii, et ultra qusdraginta per procuratores idoneos nostro se conspectui
representent, prosecuturi coram nobis ius, si quid habere contendunt, et responsuri parti alteri super
hiis, que duxerint proponenda, et satisfacturi nihilominus, si forte succubuerint in expensis.
|
|