Afrorum capta est. et urbs Taurimenis capta est a Saracenis. 
rex vero Africe super Cosenciam residens, nocte quadam, Dei iudicio, 
mortuus est, et in ipso tempore Sibbaticius patricius Beneventum 
ceperat. 
Quia vero, iuxta sancti Spiritus sentenciam, iam “Dominus 
“de celo in terram prospexit, ut audiret gemitum vinculatorum, et 
“solveret filios interemptorum”, bonum est, ut “confiteamur 
“illi in canticis labiorum et cytharis, et dicamus in confessione, 
“quoniam opera eius universa bona valde”.congregatis igitur 
fratribus, tam illis, qui superstites esse poterant, quam et qui de 
Sarracenorum captivitate redempti, vir reverentissimus ac prudentissimus 
communi consilio, et pari consensu abbas constituitur. 
GODELPERTUS Sancti Vincencii, qui sedit 
annos .X. et .VIII. iste presam sui monasterii, 
quam christianissimi principes, pro salute animarum 
suarum, contulerant iuxta portam Sancti 
Angeli, commutavit cum Iohanne venerabili abbate 
Sancti Benedicti, a quo accepit presam iuxta 
ecclesiam Sancte Marie, que vocatur Landi magistri, 
per huiusmodi scriptum.
  |  
  |