ut quaeque potuerint hinc inde corradere, his studeant cautius
infercire. Quatinus ad nuptiales thalamos transeuntes, tanto minus apud
extraneos erubescere compellantur, quanto eas ex paterna domo congestarum
opum ditior copia comitatur.
Vos itaque quae ad caelestes nuptias firmae spei gradibus festinatis, non
parvam partem vestrae substantiae in tuto loco reponite, ut ad immortalem
sponsum sine ulla debeatis confusione transire. Marsupium autem, ubi
haec tutissime reponantur, sinus est pauperum, sustentatio miserorum.
Hoc nimirum fidele est depositarium, sine ullo prorsus detrimento, quod
susceperat redditurum. Nolite ergo sic remanentibus cuncta relinquere, ut
neglegatis etiam vobismetipsis, paulopost hinc emigrantibus providere.
Quod si facultas non suppetit, si egestas vos rei familiaris angustat, qui
minuta viduae divitum muneribus praetulit, vestra quoque munuscula vel
perexigua intra gazofilacium exauditionis suae non ingratus admittit. At si
et haec, quod non credimus, omnino defuerint, pias lacrimas, profundos
gemitus, alta suspiria vos offerre sufficiat. Ultro etiam quicquid sapitis,
quicquid potestis, quicquid vivitis, quicquid est quod spiratis, in ara
vestrae devotionis imponite, et sic vosmetipsas Deo, quod holocaustis
omnibus maius est, sacrificium adholete.
Horrete itaque colloquia saecularium, carnalium devitetur aspectus.
Vestra denique non omnibus ianua pateat. Donec adventus causa discatur,
nonnullis prohibeatur accessus. Iudith etiam illa sancta vobis vivendi sit
norma et vidualis continentiae disciplina. De qua videlicet sacra scriptura
testatur his verbis, quia in superioribus domus suae fecit sibi secretum
cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur. Et habens super
lumbos suos cilicium, ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata
et neomenias et festa domus Israel .
Considerandum plane, quantis haec vidua fuerit digna praeconiis, quae
tanto igne divini aestuabat amoris. Porro autem vidualis officii limite non
contenta ad hoc usque in sancta religione processerat, ut iam non sola, sed
et cum ancillis suis fieret heremita. De domo communi reclusorium fecit,
et in populosa urbe amor artifex solitudinem repperit. Quantis illa mundanis
|
|