QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Prima de evacuatione caritatis per peccatum. Secunda
de evacuatione eius per gloriam.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1. Utrum caritas semel habita possit amitti; 2.
Utrum aliquis possit de libro vitae deleri; 3. Utrum minima caritas possit
cuilibet tentationi resistere; 4. De quantitate caritatis in resurgente.
ARTICULUS 1
Utrum qui habet caritatem, possit eam amittere
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod habens caritatem non possit eam amittere. Omnis enim qui
habet caritatem, est natus ex Deo, quia caritas facit filios Dei. Sed omnis qui
natus est ex Deo, non peccat, ut dicitur 1 Ioan. 3. Ergo omnis qui habet caritatem
non peccat; et ita caritas semel habita non potest amitti.
2. Praeterea, in quolibet habente caritatem est meritum vitae aeternae: quia
caritas est principium merendi, ut dictum est. Sed iniuste agitur cum aliquo, si
non reddatur ei quod meruit, quia hoc est ei debitum. Ergo cuilibet habenti aliquando
caritatem dabitur vita aeterna. Sed nulli dabitur vita aeterna nisi finaliter
habeat caritatem. Ergo quicumque habet caritatem, finaliter habebit eam; et
ita non potest ad minus finaliter amitti, ut videtur.
3. Praeterea, illud quod est fortissimum, non potest vinci a debilissimo. Sed
caritas est fortissima, quia est fortis ut mors, ut dicitur Cant. ult.: peccatum
autem est debilissimum, quia malum est infirmum et pigrum, ut dicit Dionysius.
Ergo caritas non potest per peccatum expelli. Sed nullo alio
modo potest amitti. Ergo caritas semel habita amitti non potest.
4. Praeterea, radix omnis mali est cupiditas: 1 Tim. 6. Sed caritas non compatitur
secum cupiditatem, ad minus perfecta, ut dicit Augustinus in lib. 83
quaestionum. Ergo qui habet caritatem, non potest incidere in aliquod
malum; et ita non potest eam amittere.
5. Praeterea, si peccatum expellit caritatem, aut peccatum quod est, aut peccatum
quod non est. Sed non peccatum quod est, quia illud caritatem non superat;
nec illud quod non est, quia illud quod non est, non potest agere. Ergo peccatum
nullo modo expellit caritatem.
6. Praeterea, illud quod est in minori parte, magis distat ab eo quod est in pluribus,
quam ab eo quod est ad utrumlibet. Sed ex eo quod est ad utrumlibet,
non potest aliquid procedere, ut dicit Commentator in 2 Physic. Ergo multo
|
|