QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quinque: 1. De immortalitate hominis secundum animam;
2. Utrum homo in statu innocentiae fuerit immortalis secundum corpus;
3. Utrum fuerit impassibilis; 4. Supposito quod sic, utrum illa immortalitas et
impassibilitas fuerit per naturam, vel per gratiam; 5. Utrum illa immortalitas
sit eadem cum immortalitate resurgentium.
ARTICULUS 1
Utrum anima hominis corrumpatur ad corruptionem corporis.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod anima hominis corrupto corpore corrumpatur. Primo per hoc
quod habetur Eccle. 3, 19: «Unus est interitus hominis et iumentorum». Sed
iumenta simul in corpore et in anima intereunt. Ergo videtur quod etiam homo.
2. Praeterea, differentiae superiores participantur uniformiter ab his quae conveniunt
in aliquo inferiori; sicut omne animal aequaliter se habet ut dicatur
corporeum. Sed incorruptibile et corruptibile sunt differentiae entis. Ergo
eodem modo conveniunt omnibus quae sunt in aliquo determinato genere. Sed
in omnibus animalibus accidit corruptio per hoc quod forma eorum in non ens
secedit. Ergo videtur quod similiter in hominibus.
3. Praeterea, quorumcumque est unum esse, non potest corrumpi unum sine
corruptione alterius, cum corruptio sit mutatio de esse in non esse. Sed formae
et materiae est unum esse, cum esse debeatur composito, quod ex utroque resultat.
Ergo non potest esse corruptio materiae sine corruptione formae. Sed
anima est forma corporis, ut in 2 de Anima habetur. Ergo corrupto corpore
etiam anima corrumpitur.
4. Si dicatur, quod anima etiam est forma et substantia, et post mortem non
manet inquantum est forma, sed inquantum est substantia; contra. Aut anima
est forma per essentiam suam, aut per aliquod accidens suum. Si primo modo,
ergo cum unius rei non sint plures essentiae, si anima post mortem non manet
inquantum est forma, essentia sua penitus annihilabitur. Si autem secundo
modo, cum ex anima et corpore non constituatur unum quod est homo nisi
inquantum anima est forma corporis, sequeretur quod homo sit ens per accidens,
et non significet aliquid in praedicamento substantiae, quod est valde
absurdum. Ergo videtur quod post mortem nullo modo anima remaneat.
|
|