: Vita Bononii

1026


VITA SANCTI BONONII ABBATIS LOCEDIENSIS.
III. KAL. SEPTEMBRIS TRANSITUS SANCTI BOLONII ABBATIS.
INCIPIT VITA EIUSDEM.
[Prologus.]
Grandium materiarum explanationem parvorum ingenia comprehendere nequeunt, et
plerumque accidit, si forte conantur, in eodem conatu ultra vires ausa succumbunt. Et
quanto maius ac excellentius fuerit, quod disserendum est, tanto magis obruitur, qui altitudinem
excellentium rerum explicatione coepta nequit evidenter auditoribus enodare. Unde,
quia sacrae scripturae testimonio quam plures scientia ac lege Dei eiusque observatione
perfectos novimus scribendi mysteria aut humiliter declinare aut trepidanter subire et
sanctam ac memorabilem praecedentium patrum conversationem aut vix aut nullo modo
scribendam praesumere, quid mirum, si nos omnium peccatorum contagio tabescentes et
detestante ac diuturnae conversationis labe sordentes, scientiae et operum caecitate vitam
fedantes non subire praesumimus, quod nobis a confratribus iniunctum graviter toleramus ?
Quos vitium indifferenter maculat, testis conscientiae accusat, qua temeritate vitam Deo
per omnia placentis venerabilis sancti patris Bolonii explicare audemus, qui semper in
cunctis Deo displicere non cessamus ? Et licet ab hoc omnimodis impares simus, etiam si
scientia suppeteret, erubescimus, verentes ac memores, quia peccatori dixerit Dominus:
"Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum ?" Sed servorum
Dei monitis obtemperantes eorumque sacris votis obedienter satisfacientes, quod
de vita et moribus tanti patris cognovimus, memoriae commendandum scribendumque
aggredimur, sicut pro captu ingenii poterimus, de nobis nichil omnino presumentes, sed
ipsius memorandi patroni meritis et precantum orationibus confidentes.
INCIPIT VITA BEATI BONONII ABBATIS ET CONFESSORIS.
I. Beatus igitur Bononius Bononiae oriundus fuit ibique a pueritia se sub monastico
praetextu divinae servituti mancipavit. Inter cuius crepundia plurima claruere virtutum
insignia. Qui a primaeva aetate meditatus, quid futurus erat, sicut legerat, utpote
"omnem vitam sapientis esse meditationem mortis", cotidie moriebatur mundo, ut viveret
Christo.
II. Quattuor principales virtutes scripturarum assertionibus noverat appetendas,
prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam, ita sibi invicem nexas et mutuo
cohaerentes, ut, qui unam non habuerit, omnibus careat. Quas omnes sic habuit vir
venerabilis, ut tamen emineret in singulis. Mundum et ea, quae in mundo sunt,
posthabuit, Domino adhaesit, saecularia iudicia contempsit. Legerat enim primam virtutem
monachi esse hominum iudicia contemnere et semper apostolicam sententiam ad
memoriam revocare: "Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem".
III. Cumque per annos aliquot in eadem urbe in monasterio sancti Stephani carnem
suam crucifixisset et aetatis ac morum perfectione adolevisset, charismata meliora aemulatus
excellentiorem vitam est aggressus. De terra et cognatione sua et paterna domo

Torna all'inizio