et parvis que parva viris; at laurea pugnae
reddita principibus, fuerint cum proelia terris,
sunt ubi pro bello reges subeuntque labores
ingentesque tenent recto moderamine turmas,
ne qua parte suas diffusa potentia vires
perdat et extremis nequeat succurrere rebus,
cum laudum pompa magnos promittit honores
et facit optatis cessisse pericula votis.
Hanc animo reges, hanc toto pectore certant
in gestis posuisse suis, hanc ordine multo
nituntur per castra sequi, proceresque ducesque
hortantur verbis, concedunt praemia dantque
dona neoptolomis, currunt per proelia stantque,
saepe suis hastas armis tenuere per hostes,
nunc ducis offitio, nunc magni militis usi,
dantque animos iterum, verbis et pectore bellum
vincitur: haec regum capiti dignissima laurus
ducitur, haec magnos concedit habere triumphos.
Quid tibi cum Tirio quove estis sanguine leti
bellorum comites, inque omnia fata fideles?
Quo devincta animo sunt olim pectora? Quove
inter vos pacto veniunt per federa leges?
Haec tua per populos decurrit Fama sicanos
perque urbes Ligurum perque omnes horrida campos
evolat Italiae fertque haec nova proelia gestis
criminibusque adiecta tuis, fertque omnia secum,
quae modo das Tiriis, modo das, turpissima, Teucris
artibus arma tuis, si quae sunt vera fatentur.
|
90
95
100
105
110
|