Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 144


neque latinum abrasio naturaliter iuvenari. Recessit estas, et in fine
consistitis attumpni. Yemps venit, et tonitrua comparuere. Cadunt
grandines et tempestates, quas vos timere non oportet, quoniam estis
in domibus, quas patres vestri antiquitus construxere. Set licet
latrent canes ad lunam, adhuc est leena it angulo; et si viri
esse volueritis, privati oppinione recedent. Vasa figuli probat fornax, et
viros probos immensitas tribulationum. Aurum purgatum ponitur in
coronis, et dum resplendet in clippeis, facies exilarat; set eruginosum
creditur esse falsum. Venerunt alienigene, vinum novum in
utres veteres mittentes; set, licet sit plane ingressus, mordebit tamen
in novissimo ut coluber, quoniam nullum vitium ebrietas excusat.
Serpens comparuit nocturnalis, habens in capite cristam; cantat ut
gallus, dulcedinem portat in ore, et sicut scorpio fundit cum cauda
venenum. A fructu cognosco arborem, et opera per effectum. Quis
umquam audivit lupi naturam, et gestus vulpis quis consideravit ?
Lupus rapit, vulpis decipit, et vermis araneus telam orditur et tendit.
Set quid, si hec tria in unum conveniant, et in eodem omnia reperiantur?
Canis famelicus appetit ossa; set caninus non remittitur
appetitus, nisi caput revolverit in intestinis. Petit partem ut habeat
totum, et cum totum habet, credit habere nichil; quia semper agitat
caudam, unde intelligitur petere quod non habet. Dum lupus iret ad
caulas, nigram induit cucullam, et in compatres asinum et arietem
conquisivit, unde ipsos et eorumdem propaginem in proprio
sanguine baptizavit. Verbis ergo mollibus credere nolite, set substinete
modicum et expectate paulisper; quoniam in proximo diem
videbitis desideratum, et cantabitis canticum novum, canticum letitie,
iocunditatis et exultationis in terra propria et aliena; et cum vestri
nominis atque constantie fama resonabit ubique terrarum, benedicetur
nomen vestrum ex generatione in generationem.»
Complacuit oratio Greci, et multam receperunt cives ex ipsius
persuasione audaciam, unde firmiter proposuerunt eius voluntati et
consiliis parere. Sed vix orationem perfinierat, quando legatorum
nuntii civitatem latenter intrarunt, ferentes litteras, in quibus continebatur
ut securiter consisterent omnes, quoniam paratus erat exercitus

Torna all'inizio