liberemur, sed nondum in hac vita liberati sumus. 
22.  Similiter . Quasi diceret: sicut spes roborat  
pusillanimitatem nostram, ita et spiritus adjuvat  
infirmitatem nostram, insinuans nobis quid facere 
debeamus. 
23. AUGUST. ( Lib. I contra Maxim. , fere initio, 
tom. VI.)  Sed ipse spiritus postulat . Sic dictum est  
gemitibus interpellat, ut intelligeremus, gemitibus  
interpellare nos facit. Adest enim nobis [ al. , vobis],  
et infundendo charitatem in nobis, facit interpellare  
nos gemitibus. 
24. LANFR.  Omnia cooperantur . Quasi diceret:  
non solum orationis cooperator est Spiritus sanctus  
in his qui diligunt Deum, sed etiam bonorum quae  
fiunt ab eis. 
25.  Nam quos . Responsio cur dixerit propositum.  
Et est ordo: nam quos praescivit conformes fieri  
imaginis filii sui, id est futuros imitatores vestigiorum  
Jesu Christi, et praedestinavit; ita ut ipse primogenitus  
sit in multis fratribus, id est, principatum  
habens in collegio sanctorum. 
26. AUGUST. ( Lib. De dono persev. , cap. 14.)  
 Praedestinavit . Haec est praedestinatio sanctorum,  
praesentia [ al. , praescientia] scilicet, et praeparatio  
beneficiorum Dei. 
27. AUGUST. ( Lib.  XXII  De civit. Dei , cap. 15).  
 Conformes fieri . Potest secundum hominem interiorem  
intelligi. Unde nobis alio loco dicit:  Reformamini  
in novitate mentis vestrae . Potest et sic accipi  
ut nos illi efficiamur immortalitate conformes. Quod  
ad ipsam resurrectionem pertinet, secundum quod  
primogenitus utique a mortuis est.
  |  
  |