Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 442


6. Ab hoc regno sunt X diete usque ad unum aliud regnum
nomine Mobar quod est multum magnum regnum, habens
sub se multas civitates et terras. In hoc autem regno positum est
corpus B. Thome Apostoli; ecclesia cuius est plena ydolis multis;
penes etiam quam sunt forte etiam XV domus nestorinorum
christianorum, qui nequissimi sunt heretici.
 
De idolo mirabili quod in predictis partibus adoratur,
quod in maxima reverentia habetur apud illos. Cap. XI.
 
1. Similiter in regno isto est unum ydolum mirabile valde
quod omnes contrate Indie multum reverentur. Nam ipsum est
magnum quantus S. Christoforus comuniter depingitur a pictoribus,
et est totum de auro puro, positum super unam magnam
cathedram que etiam est de auro, et habet ad collum unam cordam
de lapidibus preciosis. Que autem corda precium maximum
valet. Ad hoc ydolum adorandum vadunt gentes
de longinquo, sicut christiani occurrunt ad sanctum Petrum.
2. Ipsorum autem ad ydolum venientium alii cum corda
pergunt, alii cum manibus super unam tabulam ad collum ligatam;
alii cum cultello in brachio fixo et non movent usque
quod perveniunt ad ydolum, ita quod postea totum brachium

Torna all'inizio