Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1050


EXPOSITIO TEXTUS
«Quia sic iustitia superatus est diabolus, non potentia». Contra. Iustitia Dei
non potest esse sine potentia, nec e converso. Dicendum, quod intelligendum
est: «non potentia» tantum. Sed si etiam potentia tantum diabolum superasset,
adhuc esset iustitia ex parte nostra.
«Peccantem peccati auctor illico invasit». Contra. Magis peccavit diabolus
quam homo. Ergo magis debuit ipse invadi quam homo. Dicendum, quod
ambos invasit sententia iudicis secundum culpae modum, sed hominem invasit
et peccati auctor; tum quia homo illi se subdidit, tum quia homo ex ordine
naturae sub Angelis erat; unde etiam homini ad exercitium datur.
«Praedestinatis tantum effecit salutem». Contra. Aliqui etiam non praedestinati
gratiam accipiunt. Dicendum, quod loquitur de salute finali, per quam homo
ab omni malo liberatur.
«Hic distinguendum est»: quia potest intelligi de opere operante; et sic malum
operati sunt: vel de opere operato; et sic bonum operati sunt.

Torna all'inizio