addidit contemptum, et invasit quod sibi fuerat
vetitum. Unde in Curiam Regis adductus,
convictus de praesumptione, quod male tenebat
perdidit jure, quod justum erat pro contemptu
regio persolvit regali Curiae, sicut instrumentorum
chartulae inde descriptae legitime perdocent.
1163.
Celebrata siquidem est haec Curia apud
Sanctum Clementem, quodam viro, nomine Somaro
Tranensi, Regio Camerario, ipsam distringente,
anno Dominicae Incarnationis millesimo
centesimo sexagesimo tertio, regnante Domno
Wilielmo felicissime Rege Siciliae.
Iste quidem Abbas tempore suo recuperavit
Monasterium Sancti Mauri de Amiterno, quod antiquo
jure fuit Monasterii Sancti Clementis, ibique
unum de Fratribus sui Coenobii pro regimine
ordinavit, maxima in eadem regione de ipsius
possessionum parte reacquisita. Recuperavit
etiam Ecclesiam Sanctae Mariae de Fasonaria,
quae cum ex antiquitate juris esset
Beati Clementis, quidam Barones Pinnenses, videlicet
Gentilis de Brittulis, et alii eam invaserant,
et male tenebant; sed Domnus Abbas
Leonas sua fortitudine, ac regia auctoritate
ipsam recepit et tenuit: et postea de sua Congregatione
Monachos ibidem Praepositos ordinavit.
Per idem tempus illustris Abbas Leonas in
Apuliam ambulavit, Alifinensem Civitatem
adiit, ibique honorifice a Goffredo Comite
viro famosissimo venerabiliter est receptus; ubi
cum inter se multa familiaritate delectarentur,
idem Comes divinitus compunctus reddidit
Sancti Clementis locum in eodem Alisinensi lacu,
in quo antiquitus fuerat in honore Sancti Clementis
Ecclesia constructa juris Monasterii Piscariensis,
cum domo et possessione terrarum
quondam Widonis de Baro, et largissimis aliis
possessonibus in eadem regione; cum hominibus
et eorum reditibus, cum piscationibus et
ceteris rebus, quae in chartula donationis ab
eodem excellentissimo Comite ex eisdem rebus
legitime facta et testibus idoneis roborata inveniuntur.
Post haec Domnus Abbas artifices cum expensis,
et operarios illuc transmisit; equos,
et animalia direxit, in eodem loco devoto affectu
funditus Ecclesiam construere fecit; qua
constructa ipsemet cum Domno Johanne religiosissimo
Signensi Episcopo ad eandem Ecclesiam
accessit, eamque solemniter dedicare fecit,
positis in ejusdem Ecclesiae Altari Reliquiis
Sancti Clementis, et aliorum Sanctorum,
quas a suo Coenobio reverenter asportaverat.
Deinde religiosos viros ibidem posuit, qui et
locum augerent, et Omnipotenti Deo regulariter
deservirent.
Eodem tempore vir per omnia Catholicus
Domnus Alexander de Francia reversus Romae
pontificabatur, ad quem Domnus Leonas Abbas
quendam fratrem, Johannem Berardi cognomine,
in ipso Coenobio a pueritia nutritum,
et regularibus disciplinis instructum
visitandi gratia direxit; per quem impetravit
privilegium defensionis et tutelae contra eos,
qui Pisicariense Monasterium offendunt atque
molestant, ad instar praedecessorum suorum,
qui eidem Monasterio privilegia indulserunt.
|
|