Gentilis de Cingulo: Quaestiones supra Prisciano Minori

Quaestio 04


Utrum nomen possit esse primae personae
Consequenter quaeritur utrum nomen possit esse primae
personae.
Et arguitur quod non,
1. quia illud non potest esse primae personae, quod est
confusum; sed omne nomen est confusum in personis; ergo nomen
non potest esse primae <personae>. Maior patet, quia confusio
facit tertiam personam. Minor etiam patet per Priscianum dicentem
quod omne nomen est confusum in personis.
2. Iterum, nomen est illius personae sub qua impositum est
ad significandum; sed nomen est impositum ad significandum in
tertia persona; ergo nomen est tertiae personae.
In contrarium arguitur: nomen potest habere illum modum
significandi, per quem determinatur; sed determinatur per primam
personam; ergo potest habere primam personam. Maior videtur
manifesta, et etiam minor. Nam dicimus 'ego Petrus'.
Item, illud quod non determinat se ad alterum oppositorum,
ei non repugnat reliquum, sed potest ei inesse; sed nomen non
determinat se ad tertiam personam; ergo potest ei inesse prima.
Maior propositio est Philosophi, II Topicorum. Minor propositio
satis patet. Nam nomen non se determinat ad tertiam personam,
quia secundam habet, ut invocatio, et nihilominus tertia
persona et prima ex opposito dividuntur.
Ad istam quaestionem dicendum quod nomen dupliciter potest
accipi: uno modo secundum se et non per respectum ad finem
suum; alio modo per respectum ad finem. Si primo modo accipauintur,
sic dicendum quod nomen potest esse primae personae.
Si secundo modo, non. Primum probatur. Nam illud potest esse
primae personae, in quo reperitur proprietas primae personae
sive modus essendi a quo accipitur prima persona; sed in nomine
reperitur proprietas a qua accipitur prima persona; ergo nomen
potest esse primae personae. Maior patet, eo quod modi omnes
essendi accipiuntur a proprietatibus rerum. Minor autem probatur.
Nam proprietas a qua accipitur prima persona est loqui de se ut
de se. Unde sicut est triplex modus loquendi, sic est triplex persona.
Nam quidam est modus loquendi de alio ut de alio, a quo
accipitur tertia persona. Alius est modus loquendi ad alium ut ad
alium, a quo accipitur secunda persona. Alius de se ut de se, a
quo accipitur prima persona. Sed omnes isti modi loquendi in
nomine inveniuntur. Nam invenitur modus loquendi de alio ut de
alio, ut de se patet; etiam invenitur modus loquendi ad alium ut
ad alium, secundum quod unus homo diffundit sermonem ad alium,
ut Petrus ad Martinum, ut 'Martine'; etiam invenitur modus loquendi
de se ut de se. Nam videmus quod idem homo potest
loqui de se ipso, ut 'ego volo ire ad ecclesiam' et 'ego Petrus feci
tale quid; ergo patet quod in nomine reperitur modus a quo accipitur
prima persona, et per consequens potest esse primae
personae.
Si autem accipiatur nomen per respectum ad finem, sic dicendum
quod non potest esse primae personae. Ad cuius evidentiam
sciendum est quod ad hoc inventum est nomen, ut de re
possimus loqui sub absentia et praesentia; finis ergo nominis est
<ut> de re possit loqui sub indifferentia ad absentiam et praesentiam.
Tunc sic arguitur: illud, quod repugnat fini nominis, repugnat
nomini ut ordinatur ad ipsum; sed fini nominis repugnat
prima persona; ergo et nomini ut ordinatur in talem finem.
Maior patet, quia finis imponit necessitatem hiis quae sunt ad
finem, ut apparet II Physicorum , et ideo quod repugnat fini
repugnat hiis, quae ordinantur ad finem ut in ipsum ordinantur.
Minor patet ex dictis. Nam finis nominis est ut sub indifferentia
se habeat ad absentiam et praesentiam; prima autem persona huic
repugnat, eo quod se habet sub maxima praesentialitate, quia est
proprietas rei loquentis de se ut de se; ideo repugnat ut se habeat
sub indifferentia ad absentiam et praesentiam. Et quod habere se
sub indifferentia ad absentiam et praesentiam sit finis nominis
sic potest apparere, quia nomina necessaria sunt ut exprimamus
nostros conceptus alteri et conferamus cum aliis investigando
veritatem. Et hoc apparet, quia intellectus est illa natura secundum
quam omnes homines [nomen] scire desiderant; intellectus
etiam non potest scire nisi moventibus sensibus, et ideo oportet
quod ad hoc, quod nos exprimamus conceptus nostros alteri,
quod hoc sit per vocem, quae habet movere auditum, quia per
talem sensum nos maxime habemus scientiam, saltem quae est
per doctrinam. Et ulterius nos volentes exprimere conceptus nostros
alteri et disputare cum alio ferimus ad disputationem nomina
et non res, quia volentes disputare de leone vel de asino non ferimus
nobiscum nec asinum nec leonem, sed nomina per quae istae
res nobis repraesentantur. Et ulterius, id de quo volumus disputare,
vel alii per nomen manifestare, non semper est praesens, sed
absens, quando disputamus de re existente ultra mare; et necessarium
fuit quod ipsum nomen sic se haberet ut per indifferentiam
per nomen possimus loqui sub absentia et praesentia. Sed si
quis diceret quod dictum primum non videtur verum, eo quod
possibile fuisset quod nos haberemus nomen aliquod quod esset
primae personae, et aliquod quod esset secundae, et alia omnia
nomina essent tertiae, dicendum quod non potest esse, quia primo
illud non posset habere finem nominis; et dato quod esset, etiam
esset frustra. Quod apparet, quia si haberemus unum nomen quod
esset primae personae, cum nomen significet per modum determinati
entis et rem determinatam, tunc oporteret quod tantum unam
rem repraesentaret, et si repraesentaret alias, loqueretur de aliis
rebus sub prima persona, et si omnes, hoc non esset nomen quod
esset aequivoce ad illa. Sed si repraesentat unam rem tantum,
[esse] inutile est, quia non possumus loqui de aliis rebus sub prima
persona; et si omnes repraesentaret, tunc etiam esset frustra, quia
dubium semper esset quam repraesentaret et deberet sub maxima
certitudine repraesentare ex quo esset primae personae, quia hoc
est de ratione primae personae. Et ideo non est possibile quod
nomen sit primae personae acceptum, ut dictum est, sed loco nominis
habemus aliam partem quae potest supplere hoc, scilicet
pronomen ipsum. Nam pronomen potest esse primae personae,
quia significat per modum indeterminati entis determinabilis
per quodcumque. Et quia sic pronomen se habet, poterit determinari
pronomen primae personae per hanc rem, ut de se loquentem,
et per illam aliam, et breviter per quamcumque, nec
erit ad illa aequivoce, sicut hoc pronomen 'ego'. Et ideo conveniens
<est> sive convenit pronomini ut sit primae personae.
Tunc respondendum ad rationes in oppositum:
1. Ad primam: "Illud etc.", concedatur. Cum dicis quod
omne nomen est huiusmodi, dicendum quod verum est appropriatum
ad finem; sed si assumatur secundum se et non per comparationem
ad finem, tunc dicendum quod falsum est quod sit
confusum quantum ad personas, immo potest esse determinatum,
ut visum est.
2. Ad aliud: "Illud etc.", dicendum quod verum est in comparatione
ad finem, quia apparet quod sic imponitur ad significandum
sub indifferentia ad absentiamet praesentiam. Et ideo
omne nomen est personae tertiae vel etiam secundae, quia etiam
secunda persona habet se sub indifferentia ad praesentiam et
absentiam, quia per secundam personam possumus loqui praesenti,
ut de se manifestum est, et etiam absenti, saltem per litteras quae
sunt signa vocum, quae voces sunt signa passionum. Nam unius
qui esset ultra mare possem scribi 'tu', 'talis', etc. Etiam posset
maior concedi simpliciter, et cum dicitur in minori quod omne
nomen etc., falsum est, immo imponimus quandoque sub prima
persona et secunda, sicut concludunt pueri et dicunt 'ego volo
quod tu voceris sic', ut puta Petrus, Bernhardus; et 'ego volo
vocari Albertus' vel alio quocumque nomine. Et ideo patet quod
minor falsa est.
Aliae rationes duae probant in oppositum quod possit esse
secundae personae et primae secundum se acceptum et non in
comparatione ad finem. Vel <potest> haberi singulariter ad unam
quamque.
Cum dicitur "Nomen etc.", dicendum quod verum est secundum
se, sed non in comparatione ad finem. Vel potest interimi
maior, quia non oportet quod sit illius modi, per quem specificatur,
sed sufficit quod sit aliqua pars quae loco nominis accipiatur,
quae habeat talem modum, et sic est ut visum.
Ad aliud: "Illud etc.", concedatur; et cum dicitur quod
nomen etc., dicendum quod verum est secundum se acceptum et
in comparatione ad finem, sed in comparatione ad finem dico quod
se determinat ad tertiam et quodammodo ad secundam, et ideo
ratio non concludit.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140


Torna all'inizio