Bardo presbyter: Vita Anselmi episcopi Lucensis

Pag 26


viscerum torquebatur; quae confugiens ad praedicti confessoris sepulcrum sana mox
facta est.
Altera quaevis de oppido, quod Castelluculo appellatur, adeo infirmata est ut a
lecto surgere non posset ullo modo. Haec, auditis tot miraculis, votum fecit pauloque
post evasit atque octava die pedibus suis ad sancti viri tumbam veniens votum ipsamet
persolvit.
47. Die vigesima prima. Erat insuper civis Mantuanus, qui superveniente albugine
unius oculi visum amiserat. Multa itaque in medicos expendens nihilque proficiens, ad
verum medicum salutis per merita supradicti praesulis sanctissimi confugit, visumque recuperavit.
/*
Die vigesima tertia. Post haec puer unus de villa Vadum Ferratum appellata, quem
arthetica officio brachiorum privaverat, ad idem oratorium delatus, sanitatem recepit.
Die vigesima quarta. Alius etiam puer de Barbassio, lumine privatus oculorum et
quasi hydropisim perpessus, admonitus saepe in somnis tandem ad sanctissimi patris patrocinia
confugit et evasit.
Die trigesima prima. Fuit presbyter de episcopatu Brixiensi, de castro nomine Gorelengo,
cui malum id, quod per antiphrasin homines bonum appellant, unius oculi lumen
abstulerat, qui audita tantorum signorum fama, ad sanctum sepulcrum properavit. Facta
vero ibidem oratione reversus est, et quavis prurigine, dum erat in via, incitatus, oculum
digito fricavit, apertisque mox palpebris clare vidit. Regressus ergo ad civitatem gratias
coram omnibus tam pio retulite patrono.
48. Nocte sequenti trigesimum primum diem. Quaedam autem de castello nomine
Muratica, iuxta portum Lignacum in comitatu Veronensi, habens sinistram manum
clausum sed et totam partem illam gutta paralytica perditam, haec trigesimo die obitus
eiusdem sancti praesulis ipsius ad tumbam orans, sana surrexit.
De comitatu quoque Mediolanensi de plebe Rosade quidam claudus advenerat, qui et
multa iam sanctorum limina sic contractus sanitatem expetens circuibat. Hic ad sanctum
tumulum proruens, orationem faciens, sanus continuo factus est.
49. Die trigesimo nono. Accidit deinde quod in multorum oculis iocundum fuit et
mirabile. Nam in litaniis, quae Gregorianae appellantur, dum innumerabilis hominum
mulitudo ad supradictam civitatem Mantuam concurreret, quidam de villa nomine Fornicata
et alia quae Blittolo dicitur, cum vexillis et sanctuariis, sicut est consuetudo,
venientes, et secus viam conspicientes cervam unam magnam, admoniti a quodam ipsorum
presbytero, coeperunt omnipotentiam Dei invocare, quatenus meritis sanctissimi sui
sacerdotis, ad quem devote pergebant, illaesamque eis ipsam concederet, quod et sic
factum est. Nam, quasi fixa loco, stetit quieta. At illi misso in collum eius quodam funiculo,
ad usque sepulcrum venerandi confessoris mansuetissime perduxerunt. Factus est
itaque inaestimabilis turbae concursus. Alii pilos ipsius, tanquam veritatis indicium, rapuerunt,
alii tantum videre cupierunt, omnes autem aequanimiter mirati sunt. Sed, quia
erat gravida, tantam sustinere pressuram non potuit, ad sepulcrum tamen pervenit, ibique
succubuit, et paulo post, dum vivere non posset, occisa est; cuius caro in benedictionem
diversas per partes divisa est, quae multis certe infirmis pristinam reddidit sanitatem. Sed
non minus laudabile ac gloriosum est quod sequitur.
50. Revertentibus enim eisdem post completam orationem, quandam ad aquam venerunt,
quam nisi navigio transire non potuerunt. Ut autem manifestarentur opera Dei,
navis alteram in partem traducta est. Diu ergo exspectantes et aliquantulum tristes, eo
quod ieiuni erant ac fatigati, recordantes prioris miraculi, iterum invocaverunt Deum, ut
per merita sui sancti confessoris Anselmi transeundi daret consilium. Vix precibus completis,
et ecce navis dissoluta absque omni remige venit ad eos. Gratias itaque referentes

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45



Torna all'inizio